Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

75 VIII. Nr. 2419. Instructio quoad matri­monia mixta nexu decreti Ne temere. Nota sunt Vobis, Venerabiles Fratres, verba decreti, cujus initium „Ne temere“, de sponsalibus et matrimonio editi, cap. XI. §. 2. his terminis expressa: „vigent (sc. sta­tuta) quoque pro eisdem, de quibus supra catholicis, si cum acatholicis sive baptizatis sive non baptisatis etiam post obtentam di­spensationem ab impedimento mixtae reli­gionis vel disparitatis cultus, sponsalia vel matrimonium contrahunt: nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum —“. Item notum est Vobis (e Circularibus litteris eatenus edi­tis) Sacram Congregationem Concilii ista verba die 1 Febr. 1908 ita interpretatam esse, quod hac exceptione tantummodo Constitutio „Provida“ (18. Jan. 1906) pro Germania data, minime autem alia quae­cunque decreta impedimentum clandesti- nitatis respicientia comprehendantur. Sensu huius declarationis instructio quae dicitur Lambruschiniana (30 Apr. a. 1841), vi cujus in Hungária matrimonia mixta ab observanda forma Tridentina relate ad validitatem matrimonii exime­bantur: robore destituta est et matrimo­nia mixta, non servata forma Tridentina, seu absque forma per decretum „Ne te­mere“ praescripta, inita, pro invalidis omnino haberi debuerunt. Ut difficultatibus haud levibus, quae exinde ortae imprimis convalidationi ta­lis matrimonii obstabant, subveniatur, coetus Episcoporum Hungáriáé iis humil­limis precibus adivit Sanctam Sedem Apostolicam, ut spectatis nostris adjunctis, illis Gfermaniae haud absimilibus, etiam ad Hungáriám extendere dignaretur vi­gorem Constitutionis „Provida“ relate ad validitatem matrimoniorum mixtorum non servata forma Tridentina sive Piana ini- torum. Sacra Sedes attentis peculiaribus Hungáriáé circumstantiis benignas oblatis precibus aures praebere dignata est et inhaerens principio in ipso decreto „Ne temere“ enunciate (XI. §. 2.) pro regno Hungáriáé partibusque eidem adnexis exceptionem statuere voluit. Per decre­tum enim die 27. Febr. a. c. a S. Con­gregatione de Sacramentis Nro. 833/08 editum, ad Hungáriám quoque extendit vim Constitutionis „Provida“ pro Ger­mániá die 18 Januarii 1906 latae serva­li

Next

/
Oldalképek
Tartalom