Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
108 numero vetus Anselmi magister idemque in Cantuariensi sede decessor, Lanfrancus; at potissimum Romani Pontifices, quorum unum commemorasse sit satis, invicto animi robore virum, iustitiae propugnatorem impavidum, Ecclesiae iurium ac libertatis constantem adsertorem, pervigilem disciplinae cleri custodem ac vindicem, Gŕregorium septimum. Horum studia et exempla aemulatus Anselmus, doloris vocem altius attollens, ad suae principem gentis, qui ipso propinquo et amico gloriari solebat, haec scribit: Videtis, mi charissime domine, qualiter mater nostra Ecclesia Dei, quam Deus pulchram amicam et dilectam sponsam suam vocat, a malis principibus conculcatur; quomodo ab his, quibus ut advocatis ad tuitionem a Deo commendata est, ad eorum aeternam damnationem tribulatur; qua praesumptione in proprios usus ipsi usurpaverunt res eius; qua crudelitate in servitutem redigunt libertatem eius; qua impietate contemnunt et dissipant legem et religionem eius. Qui cum dedignantur Apostolid decretis (quae ad robur Christianae religionis facit) esse obedientes, Petro utique apostolo, cuius vice fungitur, imo Christo, qui Petro commendavit suam Ecclesiam, se probant esse inobe- dientes . . . Omnes namque qui nolunt sublecti esse legi Dei, absque dubio deputantur inimici Dei.1 Haec Anselmus; cuius utinam voces pronis auribus excepissent, non modo qui fortissimo illi principi successerunt, ei usque nepotes, verum etiam alii reges ac populi, quos tanto amore complexus est, tot praesidiis communivit ac beneficiis exornavit. Tantum interim abfuit ut in eum excitatae molestiarum procellae, direptio1 Epist., lib. III, ep. 65. nes, exsilia, conflictationes, praesertim in episcopi munere, virtutis eius nervos eliderent, ut ipsum Ecclesiae atque Aposto- licae Sedi arctius devinxerint. Quare ad memoratum Pontificem Paschalem ,scri- bens, angustiis pressus curisque distentus : non timeo, inquit, exilium, non paupertatem, non tormenta, non mortem, quia ad haec omnia, Deo confortante, paratum est cor meum pro Apostolicae Sedis obe- dientia et Matris meae Ecclesiae Christi libertate.1 -—- Ad patrocinium et opem Cathedrae Petri confugit, eo consilio, ne umquam religionis ecclesiasticae et apostolicae auctoritatis constantia aliquatenus per me aut propter me debilitetur, prout litteris datis ad illustres Ecclesiae Romanae antistites duos ipse significat. Rationem autem causamque subiicit, in qua pastoralis fortitudinis ac dignitatis conspicua Nobis eminet nota: Malo enim mori et, quamdiu vivam, omni penuria in exilio gravari, quam ut videam honestatem Ecclesiae Dei, causa mei aut meo exemplo, ullo modo violari.1 2 Ecclesiae igitur honestas illa, libertas, integritas, tria haec dies noctesque sancti viri observantur animo ; pro harum incolumitate Deum effusis lacrimis, precibus, sacrificiis fatigat; his provehendis vires omnes intendit et resistendo acriter et patiendo viriliter; haec actione, scriptis, voce tuetur. Ad eam defensionem sodales religiosos, antistites, clerum populumque fidelem suavibus iisque gravibus excitat verbis, usus etiam severioribus in eos principes, qui Ecclesiae iura et libertatem ingenti cum sua suorumque iactura proculcarent. Nobiles illae sacrae libertatis voces, 1 Epist., lib. III, ep. 73. 2 Ibid., lib. IV, ep. 47.