Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

109 quum valde hoc tempore opportunae, tum dignae plane sunt iis, quos Spiritus San­ctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei,1 ne tum quidem fructu vacuae quum, vel ob intermortuam fidem vel collapsos mores vel praeiudicatas opiniones, obse­ratis auribus excipiuntur. Ad nos potis­simum, Venerabiles Fratrer, uti probe nostis, divina illa monitio refertur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam;* 2 idque maxime ubi etiam Altissimus dedit vocem suam,3 per naturae fremitum ter- rificasque calamitates expressam; vocem Domini concutientis terram; ingratam nostris auribus vocem alte insonantem, quod aeternum non sit, nihil esse; Non enim habemus hic manentem civitatem, sed f uturam inquirimus ;4 iustitiae vocem pariterque misericordiae, devias nationes ad recti bonique tramitem revocantis. In huiusmodi publicis infortuniis altius nobis extollenda vox est; grandia fidei docu­menta non infimis modo inculcanda, sed summis et beate viventibus et gentium arbitris et adscitis in consilia regendarum civitatum; proponendae omnibus firmis­simae illae sententiae, quarum veritatem cruentis historia notis confirmavit, cuius generis haec Miseros autem facit populos peccatum5 — Potentes autem potenter tormenta patientur ;6 atque item quod est in Ps. II: Et nunc reges inteUigite, erudimini qui indicatis terram . . . Appre­hendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. Harum autem comminationum exitus exspectandi sunt acerbissimi, quum publica grassatur í Act, XX, 28. 2 Isai., LYIII, 1. 3 Ps., XVII, 14. 4 Hebr., XIII, 14. 3 Prov., XIV, 34. « Sap., VI, 7. iniquitas, quum ab iis qui praesunt et a reliquis civibus in eo delinquitur maxime, quod e medio pellitur Deus et a Christi Ecclesia desciscitur; qua ex duplici aver­sione rerum omnium perturbatio sequitur et infinita prope miseriarum seges quum singulis tum universae reipublicae. Quod si talium scelerum affines esse silendo et acquiescendo possumus, prout non raro fit etiam a bonis, sacri pasto­res sibi quisque dicta putent aliisque opportune commendent quae ad potentis- simum Flandriáé principem ab Anselmo scripta leguntur: Precor, obsecro, moneo, consulo, ut fidelis animae vestrae, mi Domine, et ut in Deo vere dilecte, ut nunquam aestimetis vestrae celsitudinis j minui dignitatem, si sponsae Dei et ma­tris vestrae Ecclesiae amatis et defendi­tis libertatem; nec putetis vos humiliari, si eam exaltatis, nec credatis vos debili­tari si eam roboratis. Videte, circumspi­cite; exempla sunt in promptu ; consi­derate principes qui illaín impugnant ei conculcant, ad quid proficiunt, ad quid deveniunt? Satis patet; non eget dictu.1 Quod idem luculentius etiam expressit, pari vi ac suavitate verborum, his ad Balduinum regem Hierosolymitanum scri­ptis : Ut fidelissimus amicus precor vos, moneo, obsecro et Deum oro quatenus sub lege Dei vivendo voluntatem vestram voluntati Dei per omnia subdatis. Tunc \ enim vere regnatis ad vestram utilitatem, si regnatis secundum Dei voluntatem. Ne putetis vobis, sicut multi mali reges faciunt, Ecclesiam Dei quasi domino ad serviendum esse datam, sed sicut advo­cato et defensori esse commendatam. NIHIL MALIS DILIHIT DEUS IN HOC MUNDO QUAM LIBERTATEM ECCLE­1 Epist., lib. IV, ep. 12. 16

Next

/
Oldalképek
Tartalom