Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

107 esse Christianae reipublicae. Latet virus j inclusum in venis atque in visceribus huius nostrae societatis, quae a Christo et ab Ecclesia descivit; maxime vero uti cancer serpit inter succrescentem sobo- lem, cui et rerum experientia minima est et insita ingenio temeritas. Nam, cur ita se gerant, non ea sane causa est quod solida polleant exquisitáque doctrina; si­quidem rationem inter et fidem nulla potest esse vera dissensio;1 sed quod ipsi de se mirabiliter sentiunt; quod pestifero quodam huius aetatis afflati spiritu, sub impuro quasi caelo crassoque vivunt; quod rerum sacrarum cognitionem, quam aut nullam habent aut confusam atque permixtam, stulta cum arrogantia con- iungunt. Cui contagioni fovendae sublata in Deum fides ab eoque defectio alimenta suppeditant. Nam quos caeca ista novarum rerum libido transversos agit, ii facile putant satis esse sibi virium, ut, vel aperte vel simulate, iugum omne divinae auctoritatis excutiant et religionem sibi fingant iuris naturae finibus fere circum­scriptam ac suo cuiusque ingenio accom­modatam, quae Christianae speciem no­menque mutuetur, re autem ab ipsius vita et veritate quam longissime abest. Atque ita ex aeterno bello adversus divina omnia suscepto nova bella serun­tur, mutata dimicandi ratione; idque eo periculosius, quo callidiora sunt arma fictae pietatis, ingenui candoris, incensae voluntatis, qua factiosi homines nituntur amice componere res disiunctissimas, hoc est labilis humanae scientiae deliramenta cum fide divina, et cum saeculi nutantis ingenio Ecclesiae dignitatem atque con­stantiam. Haec Nobiscum conquesti, Venerabi­les Fratres, non idcirco animum despon­detis nec spem omnem abiicitis. Comper­tum vobis est, quam gravia Christianae reipublicae certamina remotiores aetates, quamquam huic nostrae dissimiles, attu­lerint. Qua in re iuverit in Anselmi tem­pora mentem animumque referre, quan­tum ex annalibus constat, sane difficil­lima. Fuit enim vere dimicandum pro aris et focis, hoc est, pro publici sancti­tate iuris, pro libertate, humanitate, do­ctrina, quarum rerum tutela uni erat Ecclesiae commissa; cohibenda principum vis, quibus commune erat ius et fas omne miscere; extirpanda vitia, excolendae men­tes, ad civilem cultum revocandi homines, veteris immanitatis nondum obliti; exci­tanda cleri pars aut remissius agentis aut intemperantius; cuius ordinis haud pauci, principum arbitrio et pravis arti­bus electi, horum dominatui tamquam servi subesse atque in omnibus morige­rari solerent. Hic erat rerum status in iis maxime regionibus, quibus in iuvandis maiorem Anselmus operam curamque collocavit, sive doctoris magisterio, sive exemplo religiosae vitae, sive Archiepiscopi ac Primatis assidua vigilantia et industria multiplici. Eius namque singularia bene­ficia in primis expertae sunt Galliae pro­vinciae ac Britannicae insulae, paucis ante saeculis illae in potestatem redactae Nor- mannorum, hae in sinum Ecclesiae re­ceptae. Utraque gens, crebris agitata sedi­tionibus externisque bellis di vexata, cau­sam relaxandae disciplinae, quum princi­pibus eorumque imperio subiectis, tum clero populoque attulerunt. His de rebus graviter queri numquam j destiterunt eius aevi summi viri, quo in 1 Concil. Vatie., Constit. Dei filius, cap. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom