Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

215 2- 0. Exinde leges disciplinae vigebunt in memorato titulo contentae, quibus aeque omnes erunt obnoxii. 3- 0 Qui vero cupiat advocati munus exercere apud S. Rituum Congregationem in Sanctorum causis, is legitimum sibi titulum comparet Advocati rotalis, cete- risque satisfaciat consuetudinis formis, quae ab eo Sacro Consilio praescripta sunt. Cap. VIII. De ministris expeditionum. 1- o. Priviligium exclusivae, quo Apo­stoliéi Ministri expeditionum in Datariae Officio fruuntur, ubi primum babere vim coeperit Constitutio Sapienti consilio, cessabit. 2- 0. Est autem Sanctae Sedis proposi­tum de ministrorum expeditionum, qui modo sunt, conditione ac statu cognoscere, ut in peculiaribus casibus ea possit inire consilia, quae magis aequa et opportuna judicaverit. Cap. IX. De procuratoribus seu agentibus. Sectio I. — De procuratibus particularibus et privatis. 1- o. Qui ad San tam Sedem recurrens sui particularis ac privati negotii causae uti opera velit procuratoris, potest ad id munus deputare quemlibet suae fiduciae virum, dummodo catholicum, integra fama, et ad Officium, in quo agenda sit res, minime pertinentem. Praeterea oportet eumdem legitimo mandato munire, quod in Actis, ad ipsius Officii cautionem, servabitur; aut sin minus apud Moderatores ejusdem in tuto ponere delecti viri honestatem et requisitas conditiones. 2- 0. Si exhibitum virum Moderatores judicaverint admitti non posse, certiorem facient mandantem, ut aliter consulat. Sectio. II. — De procuratoribus publicis ac legitimis. 8-0. Ad procuratoris munus ligitimo et constanter obeundum pro Episcopo ejusque dioecesi, oportet inscriptum habere nomen in Procuratorum albo, quod patebit in Officio a Secretis Sacrae Congregationis Consisto rialis. 4- 0 Salvis juribus acquisitis ab exer­centibus hodie munus Agentium seu mini­strorum expeditionis, qui ubi postulaverint, in memoratum album referentur, posthac quicumque volet inscribi debebit petitio­nem, cum titulis quibus illa nititur, exhi­bere Adsessori S. C. Consistorialis. 5- 0. Ad justam admissionem requiritur ut orator catholicam fidem profiteatur, sit integra fama, calleatque satis latinum ser­monem et jus canonicum. Si agatur de sacri ordinis viro, oportet ab Officio Urbis Vicarii adsensum impetret Romae residendi; religi­osus autem sodalis id a Praeposito generali impetrabit. 6- 0. Judicium de petitione, utrum ea admitti possit necne, edetur a Cardinali a Secretis S. C. Consistorialis, audito con­gressu; qui, ut magis explorata sit candi­dati doctrina, poterit ipsum experimento subjicere, prout melius judicaverit. 7- 0. Nihil obstat quominus Ordinarius procuratorem eligat virum nondum in album relatum; qui tamen, ante quam exerceat mandatum, inscriptionem postu­I labit. Hoc autem in casu Ordinariorum pru­dentiae relinquitur ante videre, num cui forte obstaculo propositus procurator esse possit obnoxius, ne sese repulsae periculo objiciant. 8- 0. Praeter inscriptionem in album, ut quis publicus habeatur et stabilis pro­I curator dioecesanus, necessario requiritur 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom