Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
216 justum Ordinarii mandatum ab adlecto exhibendum, cujus mandati authenticum exemplar apud Officium a Secretis Con- sistorialis Congregationis deponetur. 9- 0. Munerum a procuratore dioece- sano explendorum haec summa est: curare ut epistolarum commercium inter Aposto- licam Sedem et Episcopum, de omnibus dioecesis negotiis, rite et cum fide procedat; ea referre, de quibus Officio alicui praepositi, in rebus ad ipsum pertinentibus, eum sint percontati; in cognitione versari negotiorum, quae apud varia Sanctae Sedis Officia evolvuntur spectantque dioecesim, cujus habet ipse procurationem. 10- o. Quae scripta data sint obsignata, inviolata transmittenda sunt; neve procurator unquam ullave de causa sibi fas esse ducat ea resignare. Qua in re cujusvis generis culpa censebitur gravis. 11- o. Circa res omnes dioecesis, quarum, ratione sui muneris, notitiam acceperit, nisi agatur de re publica et notoria, procurator secreto officii tenetur. Hujus legis violatio culpae gravis instar habebitur. 12- 0. Procuratoribus interdicitur ne litteras passim dimittant ad clientum aucupium, exhibentes faciliores conditiones aut similia. 13- 0. Nemini procuratori licet pro sua opera majorem pecuniae summam exigere quam quae pro rescriptis, brevibus, bullis officiorum Sanctae Sedis constituta sit atque descripta : quam qui fregerit legem, restitutionis obligatione tenebitur, etiam poenis aliis non irrogatis. 14- 0. Qui christiano plane more non agat, quae conditio ad exercendum procuratoris munus est omnino necessaria, aut in memoratis officii sui partibus grave aliquid admittat, potest ad tempus removeri aut etiam perpetuo dimitti. 15- 0. Advocatorum Consistorialium Collegium erit agentibus seu procuratoribus omnibus instar Concilii disciplinae. Ex ejus Collegii sententia, Cardinalis a Secretis S. C. Consistorialis (si agatur de prave acta vita sociali vel de alia publice nota culpa); aut praepositi Officio, cujus intersit, (si de culpa officium spectante), poterunt ad admonitionem rei, aut ad ejus remotionem sive temporariam sive perpetuam procedere. 16- 0. Procurator, sive remotus ad tempus sive perpetuo dimissus ab uno officio, hoc ipso remotus censetur, aut omnino exclusus ab omnibus. Quare praepositi Officio, a quo ejusmodi sit prolata sententia, ceteris Officiis rem significandam curabunt. Cap. X. De ratione adeuncli sanctae sedis Officia cum iisque agendi generatim. Sectio I. — Pro privatis. 1- o. Christi fideli cuique patet aditus ad Sanctae Sedis Officia, servata rite forma quae decet, et facultas est cum iisdem agendi per se de suis negotiis. 2- 0. Advocati opera uti volenti, in quaestionibus quae illum admittant, fas non erit patronum proponere quemlibet; sed optio ei dabitur inter approbatos, de quibus cap. VII. 3- 0. Si vero Procuratoris desideret operam, ejus eligendi arbitrium ipsi relinquitur, servatis tamen normis cap IX. sect. 1. ] constitutis. Sectio II. — Pro Ordinariis. 4- 0. Ordinarius unusquisque potest ipse per se in variis Apostolicae Sedis Officiis negotia libere tractare, non solum quae se ipsum spectent, sed etiam quae dioece-