Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
214 nes, ac de gravioribus et implicatioribus rebus deliberationes in mensem Novembrem differentur. Quod si urgens rei gravitas postulet ut cito occurratur, intra merae necessitatis fines providebitur. 4-0. Qui feriarum tempore in officio versari debebunt, iis conceduntur vacationis dies quinque et quadraginta, sive intermissi, sive continui pro lubitu petentium, alio anni tempore ab iisdem eligendo, habita tamen ratione necessitatum Officii, atque approbante Moderatore. Cap. VI. De stipendiis. 1- o. De medio sublatis emolumentis, quae incerta vocari solent, administri omnes certo sipendio, eoque menstruo et ad honestam substentationem sufficienti, fruentur ex aerario Sanctae Sedis. Stipendii ratio pro variis administris proponetur in apposita tabula; incipietque vim habere pro iis, qui in officia adscribentur post praesentem ordinationem, ac pro veteribus administris qui ad officia diversi gradus et conditionis advocentur. 2- 0. Emolumentorum, seu incertorum, genus unicum derivari poterit minoribus administris ex opere in extrahendis ab archi- vio documentis impenso, ac transcriptione documentorum et processuum, si non ex officio fiant, sed instantibus partibus quarum intersit; dummodo tamen his rebus non detur opera horis officio destinatis, et praescripta serventur Appendicis Lepis propriae S. Rotae c. 2. de exigenda compensatione.. 3- 0. Qui in praesens cujusvis gradus ac naturae officio funguntur, sua stipendia retinebunt tum ordinaria tum extraordinaria, quae tamen stabilitatis rationem habeant, (incerta certa), et ad officium ipsum referantur; non quae speciem remunerationis praeseferant ob collocatam peculiarem operam aut extraordinarios ob titulos. Eadem stipendia non aliunde solventur in posterum nisi ab aerario Sanctae Sedis. 4- 0. Ut autem recti justique servetur lex, intra mensem ab edita praesenti ordinatione, singuli qui variis Officiis praesunt ad Cardinalem Secretarium Status administrorum omnium deferent nomina, adjecto suo cujusque stipendio, ad normam superiori numero descriptam. Iidem Praesules, intra memoratum tempus recensebunt onera sive perpetua sive temporaria, quibus Officia sua gravantur, et impensas Officii ordinarias. 5- 0. Gradus et stipendia ad normam n. 3. sarta tectaque manebunt Administris eorum etiam Officiorum, quae ob novam Romanae Curiae ordinationem aut prorsus desierint, aut sint natura penitus immutata. Hujusmodi autem administri a Sanctae Sedis nutu pendebunt, et, ubi eorum postuletur opera, ad eam praestandam debebunt sese promptos ac paratos exhibere. 6- 0. Salvis juribus a praesentibus administris acquisitis in quibusdam Officiis ad emeritum percipiendum, ceteris omnibus in posterum, qui sive aetatis ingravescentis, sive diutini morbi causa, sustinendis rite muneribus impares fiant, Apostolica Sedes, quantum poterit, ex aequo providebit, curando ut sufficiatur ab aliis, et cavendo ne ipsis necessaria desint ad honestam sustentationem. Cap. VII. De advocatis. l-o. Firmo illorum jure qui modo legitimi habentur advocati, in posterum, ad ineundum hoc munus, servandae erunt normae tit. IH. legis propriae S. Rotae constitutae.