Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
207 tatis contra sententiam rotalem dantur tres menses utiles a reperto documento aut a cognita causa, ob quam ad haec remedia recursus fieri potest. Can. 39. § 1. Expostulatio ad Signaturam pro restitutione in integrum non suspendit rei judicatae executionem. § 2. Nihilominus ad instantiam partis recurrentis Signatura potest, incidentali sententia, inhibitionem executionis jubere, aut obligare partem victricem ad congruam cautionem praestandam pro restitutione in integrum. Can. 40. § 1. Libellus, quo causa introducitur exhibendus et Secretario Signaturae Apo- stolicae. § 2. Cardinalis autem Praefectus, una cum Secretario, accepta instantia, examinare debet, utrum fundamentum aliquod boni juris habeat: quod si desit, instantiam ipsam quamprimum rejicere; sin vero habetur, tenetur admittere. Can. 41. § 1. In causa criminali, de qua sub num. 2. canonis 37., regulae processuales serventur, quae pro causis criminalibus a jure canonico statuuntur. § 2. In aliis judiciis, de quibus in num. 1., 3. et 4., can. 37., Signatura procedere potest sola rei veritate inspecta, citata tamen semper parte adversa, vel conventa, vel cujus intersit, et praefixo partibus congruo peremptorio termino ad jura sua deducenda. § 3. Et in primo ex memorati judicii casibus Apostolica Signatura inappellabili sententia definit utrum, an non, sit locus recusationi Auditoris. Quo facto, judicium ad Sacram Potam remittit, ut juxta suas regulas ordinarias procedat, admisso in suo turno, vel non, Auditore contra quem exceptio sublevata fuit, juxta Signaturae sententiam. In tertio casu de hoc tantum judicat, sitne nulla rotalis sententia, et sitne locus ejus circumscriptioni. In quarto casu Apostolica Signatura, inappellabili sententia definit utrum, necne, locus sit restitutioni in integrun. Qua concessa, rem remittit ad Sacram Rotam, ut, videntibus omnibus, de merito judicet. Can. 42. Cardinalis Praefectus, itemque Signaturae tribunal, si expedire reputent, convocare possunt Promotorem justitiae et Defensorem vinculi penes Sacram Rotam, et ab eis votum exigere, vel etiam petere ut de actibus rotalibus, quae impugnantur, rationes explicent. Can. 43. In reliquis, quae necessaria sunt ad judicii expeditionem, et non sunt in praecedentibus canonibus cauta, servari in primis debent, congrua congruis referendo, regulae pro Sacra Rota statutae, et deinde normae juris communis. TITULUS III. DE ADVOCATIS PENES SACRAM ROTAM ET APOSTOLICAM SIGNATURAM. Can. 44. § 1. Advocati proprii ac nativi Sacrae Rotae et Signaturae Apostolicae sunt Advocati consistoriales. 26