Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
204 (eodem nempe tempore ac documenta de quibus in can. praec. deponenda sunt in protocollo rotali) distribuenda est duplici exemplari singulis judicibus, notariis pro- tocolli et arcbivii, itemque promotori justitiae et vinculi defensori, si judicio intersint. Commutari praeterea debet cum altera» parte, aut partibus, ut responsioni locus hinc inde fiat. § 2. Defensioni adjungendum est Summarium, typis pariter impressum, in quo documenta potiora contineantur. Can. 27. § 1. Responsiones decem dies ante causae discussionem, id est viginti dies post distributionem defensionis, exhibendae sunt una cum novis documentis, si quae adjungenda partes habeant, servatis etiam hoc in casu regulis can. 24. et can. 25. § 2. Quo facto conclusum in causa reputabitur: et partibus earumque patronis seu procuratoribus jam non licebit quidpiam adjungere aut scribere. § 3. Si tamen agatur de repertis novis documentis, fas semper est ea producere. Sed in eo casu pars exhibens probare tenetur se ea documenta nonnisi ad ultimum reperisse. Admissis vero his novis documentis, Ponens debet congruum tempus alteri parti concedere ut super iisdem respondere possit. Aliter nullum erit judicium. § 4. In potestate autem et ofhcio Ponentis est documenta futilia ad moras nectendas exhibita respuere. Can. 28. Spatia temporum superioribus canonibus constituta prorogari possunt a judice ad instantiam unius partis, altera prius audita, vel etiam coarctari, si ipse judex necessarium duxerit, consentientibus tamen partibus. Can. 29. § 1. Defensionis scriptura excedere non debet viginti paginas formae typo- graphicae ordinariae folii romani. Responsiones decem paginas. § 2. Si ob gravitatem, difficultatem, aut grande volumen documentorum parti vel patrono necesse sit hos limites excedere, a Ponente supplici libello id ipsi impetrabunt. Ponens autem decreto suo statuet numerum ulteriorem paginarum quem concedit, quemque praetergredi nefas est. § 3. Exemplar tum defensionis tum responsionis antequam edatur exhibendum est Ponenti vel ejus studii adjutori, ut imprimendi atque evulgandi facultas impetretur. § 4. Nulla scriptura Sacrae Rotae destinata typis edi potest, nisi in typographia a Collegio Sacrae Rotae approbata. Can. 30. Quae dicuntur informationes orales ad judicem, in Sacra Rota prohibentur: admittitur tamen moderata disputatio ad elucida- tionem dubiorum coram turno pro tribunali sedente, si alterutra vel utraque pars eam postulet, aut tribunal statuat ut eadem habeatur. In ea vero hae regulae serventur: 1- o. Disputatio fiat die et hora a tribunali opportune assignanda tempore intermedio inter exhibitionem responsionis et assignatam judicio diem. 2- 0. Partes regulariter non admittuntur ut per se ipsae causam suam dicant coram judicibus; sed ad id deputare debent unum ex advocatis, quem sibi ad adsi- stendum, aut qua patronum vel procura-