Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

205 torem adsciverint. In potestate tamen tribunalis est eas rationabili de causa admittere, aut advocare et j ubere ut intersint. 3- 0. Biduo ante disputationem partes exhibere debent Adjutori Ponentis quae­stionis capita cum altera parte discutienda paucis verbis, una vel altera periodo, con­tenta. Eaque Adjutor partibus hinc inde communicabit, una simul cum quaesitis a túrni Auditoribus praeparatis, si quae ipsi habeant, super quibus partes rogare velint. 4- 0. Disputatio non assumet oratoriam formam ; sed sub Ponentis ductu ac mode­ratione circumscripta erit limitibus illu­strandorum dubiorum. 5- 0. Adsistet unus ex notariis tribuna­lis ad hoc ut si aliqua pars postulet et tribunal consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis, adnotationem ad tramitem juris ex continenti assumere. 6- 0. Qui in disputatione injurias pro­ferat, aut reverentiam et obedientiam tribu­nali debitam non servet, jus ad ulterius loquendum amittit, et si agatur de procu­ratore vel advocato, puniri pro casus gra­vitate potest etiam suspensione aut priva­tione officii. Can. 31. § 1. Assignata judicio die Auditores in consilium ad secretam causae discussio­nem convenire debent. § 2. Unusquisque scripto afferet con­clusiones suas seu votum cum brevibus probationibus tam in facto quam in jure. Attamen in discussione fas semper est Auditoribus a conclusionibus suis recedere, si justum et necessarium ducat. Conclu­siones autem suas singuli Auditores in actis causae deponere tenentur ad rei me­moriam : secretae tamen ibi servabuntur. § 3. Ea demum sit sententia in qua firmiter conveniant duo saltem ex Audito­ribus, aut pars absolute major praesentium, si tribunal plus quam tribus Auditoribus constituatur. § 4. Si ad sententiam in prima discus­sione devenire judices nolint aut nequeant, differre poterunt judicium ad primum pro- 1 ximum ejusdem túrni conventum, quem protahi non licet ultra bebdomadam, nisi forte vacationes tribunalis intercedant. Can. 32. § 1. Re conclusa in Auditorium con­silio, Ponens super actorum fasciculo signa­bit partem dispositivam sententiae, idest responsiones ad dubia: quae a notario tribunalis partibus significari poterunt, nisi tribunal censuerit solutionem suam secreto servare usque ad formalis senteniae prom ulgationem. § 2. Haec intra decem dies, aut ad summum intra triginta in causis implicatio­ribus est peragenda: exaranda vero vel a causae Ponente vel ab alio ex Auditoribus, cui hoc munus in secreta causae discus­sione commissum sit. § 3. Eadem lingua latina est conscri­benda; et rationes tam in facto quam in jure sub poena nullitatis continere debet. § 4. Subsignabitur a Praeside túrni et ab aliis Auditoribus una cum aliquo ex notariis Sacrae Rotae. Can. 33. § 1. Si sententia rotalis confirmatoria sit alterius sententia sive rotalis sive alius tribunalis, habetur res judicata, contra quam nullum datur remedium nisi per querelam nullitatis, vel petitionem resti­tutionis in integrum coram supremo Apo- stolicae Signaturae tribunali.

Next

/
Oldalképek
Tartalom