Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

199 suosque plenarios et integros effectus sor­tiri atque obtinere, et illis ad quos spectat aut pro tempore quomodolibet spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffra­gari, atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de jure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordi­nationibus Apostoliéi s, vel quavis firmi­tate alia roboratis statutis, consuetudini­bus, ceterisque contrariis quibuslibet etiam specialissima mentione dignis. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo octavo, die festo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, III Kal. Julias, Pontificatus Nostri anno quinto. A. Card. Di Pietro Pro-Datarius. R. Card. Merry Del Val a Secretis Status. Visa De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco f Plumbi. Reg. in Secret. Brevium. V. Cugnonius. LEX PROPRIA SACRAE ROMANAE ROTAE ET SIGNATURAE APOSTOLICAE. TITULUS I. SACRA ROMANA ROTA. Cap. I. De constitutione Sacrae Romanae Rotae. Can. 1. § 1. Sacra Romana Rota decem Prae­latis constat a Romano Pontifice electis, qui Auditores vocantur. § 2. Hi sacerdotes esse debent, matu­rae aetatis, laurea doctorali saltem in theo­logia et jure canonico praediti, honestate vitae, prudentia, et juris peritia praeclari. § 3. Cum aetatem septuaginta quin­que annorum attigerint emeriti evadunt, et a munere judicis cessant. Can. 2. § 1. Sacra Rota Collegium constituit, cui praesidet Decanus, qui primus est inter pares. § 2. Auditores post Decanum ordine sedent ratione antiquioris nominationis, et in pari nominatione ratione antiquioris ordinationis ad sacerdotium, et in pari nominatione et ordinatione presbyterali, ratione aetatis. § 3. Vacante decanatu, in officium decani ipso jure succedit qui primam sedem post decanum obtinet. Can. 3. § 1. Singuli Auditores, probante Ro­tali Collegio et accedente concessu Summi Pontificis, eligant sibi unum studii adju­torem, qui laurea doctorali juris saltem canonici in publica universitate studiorum, vel facultate a Sancta Sede recognitis donatus sit, et religione vitaeque hone­state praestet. § 2. Adjutor in suo munere explendo de mandato sui Auditoris agere debet, et manet in officio ad ejusdem nutum. Can. 4. § 1. Erunt insuper in Sacra Rota promoter justitiae pro juris et legis tutela, et defensor sacri vinculi matrimonii, pro­fessionis religiosae et sacrae ordinationis. § 2. Hi sacerdotes esse debent, laurea doctorali in theologia et in jure saltem canonico insigniti, maturae aetatis, et prudentia ac juris peritia praestantes. § 3. Eligentur a Summo Pontifice, proponente rotali Auditorum Collegio. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom