Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

198 ad peculiares Congregationes remissis; altera in ordinaria negotia incumbet, ad eamque, inter cetera, pertinebit honoris insignia quaeque concedere tum ecclesia­stica tum civilia, iis demptis quae Antistiti pontificali domui Praeposito sunt reservata; tertia expeditioni Apostolicorum Brevium, quae a variis Congregationibus ei com­mittuntur, vacabit. — Primae praeerit Secretarius Congregationis pro negotiis ordinariis; alteri Substitutus pro negotiis ordinariis; tertiae Cancellarius Brevium Apostolicorum. Inter harum partium prae­sides primus est Secretarius Sacrae Con­gregationis negotiis extraordinariis prae­positae, alter Substitutus pro ordinariis negotiis. o-o. Secretariae Brevium ad principes et Epistolarum latinarum. Duplex hoc officium sua munia, ut antea, servabit, latiné scribendi acta Summi Pontificis. In posterum vero in omnibus Aposto- licis Litteris, sive a Cancellaria sive a Dataria expediendis, initium anni ducetur, non a die Incarnationis Dominicae, hoc est a die XXV. mensis Martii, sed a Kalendis Januariis. * * * Itaque Congregationes, Tribunalia, Officia, quae diximus posthac Romanam Curiam constituent, servata eorum quae ante Nostras has litteras exstabant, pro­pria constitutione, nisi immutata fuerit secundum superius praescripta aut secun­dum legem ac normas sive generales sive speciales quae Constitutioni huic adjici­untur. Congregatio quae dicitur Reverendae fabricae S. Petri, in posterum unam sibi curandam habebit rem familiarem Basilicae J Principis Apostolorum, servatis ad unguem in hac parte normis a Benedicto XIV. statutis Const. Quanta curarum die XV. mensis Novembris MDCCLI. data. Coetus studiis provehendis sive Sacrae Sripturae, sive historiae; Obulo S. Petri administrando; Fidei in Urbe praeservan­dae, permanent in statu quo ante. Sublata Congregatione Visitationis Apostolicae Urbis, quae ipsius erant jura et munia, ad peculiarem Patrum Cardinalium coetum, penes urbis Vicariatum constituen­dum, deferimus. In omnibus autem et singulis superius recensitis Congregationibus, Tribunalibus, Officiis hoc in primis solemne sit ut nil grave et extraordinarium agatur, nisi a moderatoribus eorumdem Nobis Nostrisque pro tempore Successoribus fuerit ante si­gnificatum. Praeterea, sententiae quaevis, sive gratiae via, sive justitiae, pontificia appro­batione indigent, exceptis iis pro quibus eorumdem Officiorum, Tribunalium et Congregationum moderatoribus speciales facultates tributae sint, exceptisque sem- j per sententiis tribunalis Sacrae Rotae et Signaturae Apostolicae de ipsarum com­petentia latis. Huic Constitutioni accedunt leges pro­priae, ac normae tum generales tum parti­culares, quibus disciplina et modus tra­ctandi negotia in Congregationibus, Tribu­nalibus, Officiis praestituitur; quas leges et normas ad unguem ab omnibus obser­vari mandamus. Atque haec valere quidem debent Apo- stolica Sede plena; vacua enim standum legibus et regulis in memorata Constitu­tione „Vacanta Sede Apostoli ca“ statutis. Decernentes praesentes Litteras fir­mas, validas et efficaces semper esse ac fore,

Next

/
Oldalképek
Tartalom