Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
194 2. Quamobrem ipsius est curare ut Ecclesiae praecepta serventur, cujus generis sunt jejunium (excepto eucharistico, quod ad Congregationem de disciplina Sacramentorum pertinet) abstinentia, decimae, observatio dierum festorum, cum facultate opportune relaxandi ab his legibus fideles; moderari quae Parochos et Canonicos spectant; item quae pias Sodalitates, pias uniones, pia legata, pia opera, Missarum stipes, beneficia aut officia, bona ecclesiastica, arcas nummarias, tributa dioecesana, aliaque hujusmodi, attingunt. Videt quoque de iis omnibus, quae ad immunitatem ecclesiasticam pertinent. Eidem Congregationi facultas est reservata eximendi a conditionibus requisitis ad assecutionem beneficiorum, quoties ad Ordinarios eorum colatio spectet. 3. Ad eamdem pertinent ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem et recognitionem, atque ad Episcoporum coetus seu conferentias referuntur, suppressa Congregatione speciali, quae hactenus fuit, pro Conciliorum revisione. 4. Est autem haec Congregatio tribunal competens seu legitimum in omnibus causis negotia eidem commissa spectantibus, quas ratione disciplinae, seu ut vulgo dicitur, in linea disciplinari pertractandas judicaverit; cetera ad Sacram Romanam Rotam erunt deferenda. 5. Congregationi Concilii adjungitur et unitur, qua Congregatio specialis, ea quae Lauretana dicitur. 5. Congregatio negotiis Religiosorum Sodalium praeposita. 1. Haec Sacra Congregatio judicium sibi vindicat de iis tantum, quae ad Sodales religiosos utriusque sexus tum solemnibus, tum simplicibus votis adstrictos, et ad eos qui, quamvis sine votis, in communi tamen vitam agunt more religiosorum, itemque ad tertios ordines saeculares, in universum pertinent, sive res agatur inter religiosos ipsos, sive habita eorum ratione cum aliis. 2. Quapropter ea omnia sibi moderanda assumit, quae sive inter Episcopos et religiosos utriusque sexus sodales intercedunt, sive inter ipsos religiosos. Est autem tribunal competens in omnibus causis, quae ratione disciplinae, seu, ut dici solet, in linea disciplinari aguntur, religioso sodali sive convento sive actore; ceterae ad Sacram Romanam Rotam erunt deferendae, incolumi semper jure Sancti Officii circa causas ad hanc Congregationem spectantes. 3. Huic denique Congregationi reservatur concessio dispensationum a jure communi pro sodalibus religiosis. 6-0. Congregatio de Propaganda Fide. 1. Sacrae hujus Congregationis jurisdictio iis est circumscripta regionibus, ubi, sacra hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat. Verum, quia regiones nonnullae, etsi hierarchia constituta, adhuc inchoatum aliquid praeseferunt, eas Congregationi de Propaganda Fide subjectas esse volumus. 2. Itaque a jurisdictione Congregationis de Propaganda Pipe exemptas et ad jus commune deductas decerminus — in Europa — ecclesiasticas provincias Angliáé, Scotiae, Hiberniae, et Hollandiáé, ac dioecesim Luxemburgensem; — in America — provincias ecclesiasticas dominii Canadensis, Terrae Novae et Foederatarum Civitatum, seu Statuum Unitorum. Negotia proinde quae ad haec loca referuntur, tra-