Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

195 ctanda in posterum non erunt penes Con­gregationem de Propaganda Fide, sed, pro varia eorumdem natura, penes Con­gregationes ceteras. 3. Reliquae ecclesiasticae provinciae ac dieceses, jurisdictioni Congregationis de Propaganda Fide hactenus subjectae, in ejus jure ac potestate maneant. Pariter ad eam pertinere decernimus Vicariatus omnes Apostolicos, Praefecturas seu mis­siones quaslibet, eas quoque quae Congre­gationi a Negotiis ecclesiasticis extraor­dinariis modo subsunt. 4. Nihilominus, ut unitati regiminis consulatur, volumus ut Congregatio de Propaganda Fide ad peculiares alias Con­gregationes deferat quaecumque aut fidem attingunt, aut matrimonium aut sacrorum rituum disciplinam. 5. Quod vero spectat ad sodales reli­giosos, eadem Congregatio sibi vindicet quidquid religiosos qua missionaries, sive uti singulos, sive simul sumptos tangit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singulos, sive simul sumptos attingit, ad Congregationem Religiosorum negotiis praepositam remittat aut relinquat. 6. Unitam habet Congregationem pro negotiis Rituum Orientalium, cui integra manent quae hucusque servata sunt. 7. Praefectura specialis pro re oecono­mica esse desinit; omnium vero bonorum administratio, etiam Reverendae Camerae Spoliorum, ipsi Congregationi de Propa­ganda Fide committitur. 8. Cum hac Congregatione conjungi­tur Coetus pro unione Ecclesiarum dissi­dentium. 7-0. Congregatio Indicis. 1. Hujus sacrae Congregationis in posterum erit non solum delatos sibi libros diligenter excutere, eos si oportuerit, pro­hibere, et exemptiones concedere; sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore lice­bit via, si quae in vulgus edantur sripta cujuslibet generis, damnanda; et in memo­riam Ordinariorum reducere, quam religiose teneantur in perniciosa scripta animadver­tere, eaque Sanctae Sedi denunciare, ad normam Const. Officiorum, XXV. Jan. MDCCCXCVIL 2. Cum vero librorum prohibitio per­saepe propositam habeat catholicae fidei defensionem, qui finis est etiam Congrega­tionis Sancti Officii, decernimus ut in po­sterum omnia quae ad librorum prohibitio­nem pertinent, eaque sola, utriusque Con­gregationis Patres Cardinales, Consultores, Administri secum invicem communicare possint, et omnes hac de re eodem secreto adstringantur. 8-0. Congregatio Sacrorum Rituum. 1. Haec Sacra Congregatio jus habet videndi et statuendi ea omnia, quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae Latinae pro­xime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referatur, cujusmodi sunt praecedentiae jura, aliaque id genus, de quibus, sive servato judiciario ordine sive ratione disciplinae, hoc est, uti ajunt, in linea disciplinari disceptetur. 2. Ejus proinde est praesertim advigi­lare ut sacri ritus ac ceremoniae diligen­ter serventur in Sacro celebrando, in Sa­cramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quae Ecclesiae Latinae cultum respiciunt; di­spensationes opportunas concedere; insignia et honoris privilegia tam personalia et ad tempus, quam localia et perpetua, quae ad sacros ritus vel caeremonias pertineant, elar­giri, et cavere ne in haec abusus irrepant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom