Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

193 impletis vel minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur; cognitio eorum quae ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioecesium ; indictio apostolicarum visitationum, examenque earum quae fue­rint absolutae, et, post fidelem rerum expositionem ad Nos delatam singulis vicibus, praescriptio eorum, quae aut necessaria visa fuerint aut opportuna; denique ea omnia quae ad regimen, di­sciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent. 4. Hujus Congregationis erit, in con­flictatione jurium, dubia solvere circa com­petentiam Sacrarum Congregationum. 5. Hujus Sacri Consilii Summus Pon­tifex perget esse Praefectus. Eique Cardi­nales a secretis S. Officii et Secretarius Status semper ex officio accensentur, prae­ter alios, quos Summus Pontifex eidem adscribendos censuerit. 6. A secretis semper esto Cardinalis a Summo Pontifice ad id munus eligendus; alter ab ipso erit Praelatus, cui Adsessoris nomen, qui idem fungetur munere a secre­tis Sacri Collegii Patrum Cardinalium, et sub ipso sufficiens administrorum numerus. 7. Consultores hujus Congregationis erunt Adsessores Sancti Officii, et a secretis Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis, durante munere: quibus accedent alii, quos Summus Pontifex elegerit. 3-0. Congregatio de disciplina Sacra­mentorum. 1. Est huic Sacrae Congregationi proposita universa legislatio circa discipli­nam septem Sacramentorum, incolumi jure Congregationis Sancti Officii, secun­dum ea quae superius statuta sunt, et Sacrorum Ritumn Congregationis circa cae­remonias que in Sacramentis conficiendis, ministrandis et recipiendis servari debent. 2. Itaque eidem Congregationi tribu­untur ea omnia, quae hucusque ab aliis Congregationibus, Tribunalibus aut Officiis Romanae Curiae decerni concedique con­sueverant tum in disciplina matrimonii, uti dispensationes in foro externo tam pauperibus quam divitibus, sanationes in radice, dispensatio super rato, separatio conjugum, natalium restitutio seu legiti- matio prolis; tum in disciplina aliorum Sacramentorum, uti dispensationes ordi­nandis concedendae, salvo jure Congre­gationis negotiis religiosorum sodalium praepositae ad moderandam eorumdem ordinationem; dispensationes respicientes locum, tempus, conditiones Eucharistiae sumendae, Sacri litandi, adservandi Augu­stissimi Sacramenti; aliaque id genus. 3. Quaestiones quoque de validitate matrimonii vel sacrae Ordinationis, alias- que ad Sacramentorum disciplinam spe­ctantes, eadem Congregatio dirimit, inco­lumi jure Sancti Officii. Si tamen eadem Congregatio judicaverit hujusmodi quae­stiones judiciario ordine servato esse tra­ctandas, tunc eas ad Sacrae Romanae Rotae tribunal remittat. 4. Congregationi huic, quemadmodum ceteris omnibus quae sequuntur, erit Car­dinalis Praefectus, qui praeerit sacro Or­dini, aliquot Patribus Cardinalibus a Pontifice Summo eligendis conflato, cum Secretario aliisque necessariis administris et consulteribus. 4-0. Congregatio Concilii. 1. Huic Sacrae Congregationi ea pars est negotiorum commissa, quae ad univer­sam disciplinam Cleri Saecularis populique christiani refertur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom