Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

143 Nr. 5096. Campanam benedicendi ritus. Campanae, usui ecclesiastico inservi­turae, hucusque nonnisi ab episcopo, et qui­dem iuxta ritum in Pontificali Romano prae­scriptum, poterant benedici seu potius con­secrari, quum ritus simplex, in appendice Ritualis Romani, et pag. 40.* etiam in novo Rituali Strigoniensi occurrens,unice illarum quae „ad usum Ecclesiae non inserviunt,“ respici at Campanarum benedictionem. Recenter tamen S. Rituum Congrega­tio, nexu propositi sibi dubii, novum ritum breviorem benedicendi campanas ecclesia­sticas probavit, declarans: hunc ritum non tantum ab episcopis, sed etiam ab aliis fa­cultatem habentibus, idest sacerdotibus ab Ordinario ad id delegatis adhiberi posse, praesertim si de benedictione Campanarum agatur, quae ad ecclesias non consecratas pertinent; campanis ecclesiarum consecra­tarum etiam in posterum decentius ritu Pontificalis Romani benedicendis. Ritus autem hic novus benedicendi campanam, quae usuifi etesiae sive sacelli inserviat, est sequens: y. Adiutorium nostrum in nomine Domini. fi. Qui fecit coelum i et terram. Psal. 50. Miserere mei, Deus. — Psal. 53. Deus in nomine tuo. — Psal. 56. Mise­rere mei Deus, miserere mei. — Psal. 66. Deus misereatur nostri. — Psal. 69. Deus in adiutorium meum. — Psal. 85. Inclina Domine aurem tuam. — Psal. 129. De profundis clamavi. y. Kyrie eleison. — fi. Christe eleison. 'f. Kyrie eleison. Pater noster, secreto. 'f. Et ne nos inducas in tentationem. — fi. Sed libera nos a malo. "f. Sit nomen Domini benedictum. — fi. Ex hoc nunc et usque in saeculum. y. Domine, exaudi orationem meam. —- fi. Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum — fi. Et cum spiritu tuo. Oremus. — Deus, qui per beatum Moysen, legiferum famulum tuum tubas argenteas, fieri praecepisti, quibus dum sacerdotes tempore sacrificii clangerent, sonitu dulcedinis populus monitus ad te adorandum fieret praeparatus, et ad cele­brandum conveniret: praesta quaesumus; ut hoc vasculum, sanctae tuae Ecclesiae praeparatum, a Spiritu Sancto per nostrae humilitatis obsequium sancti f ficetur, ut per illius tactum et sonitum fideles invi­tentur ad sanctam ecclesiam et ad prae­mium supernum. Et cum melódia illius auribus insonuerit populorum, crescat in eis devotio fidei, procul pellantur omnes insidiae inimici, fragor grandinum, impe­tus tempestatum, temperentur infesta tonitrua, prosternat aereas potestates dextera tuae virtutis: ut hoc audientes tintinnabulum contremiscant et fugiant ante sanctae crucis vexillum in eo depi­ctum. Quod ipse dominus noster praestare dignetur, qui absorpta morte per patibu­lum crucis regnat in gloria Dei Patris cum eodein Patre et Spiritu Sancto, per omnia saecula saeculorum. — fi*. Arnen. Nunc Officians ponit incensum in thuribulum et benedicit: et primum aqua benedicta aspergit circumeundo Campa­nam, choro dicente: Asperges me Domine hyssopo et mun­dabor: lavabis me et super nivem deal­babor. Dein incensat circumeundo Campa­nam, choro dicente: Dirigatur Domine oratio mea: sicut incensum in conspectu tuo. Officians prosequitur: Oremus. — Omnipotens dominator Christe, quo secundum carnis assumptio­18

Next

/
Oldalképek
Tartalom