Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
144 nem dormiente in navi, dum oborta tempestas mare conturbasset, te protinus excitato et imperante dissiluit: tu necessitatibus populi tui benignus succurre: tu hoc tintinnabulum Sancti Spiritus rore perfunde; ut ante sonitum illius semper fugiat bonorum inimicus, invitetur ad fidem populus Christianus, hostilis terreatur exercitus, confortetur in Domino per illud populus tuus convocatus, ac sicut davidica cithara delectatus desuper descendat Spiritus Sanctus: atque ut Samuele agnum lactentem mactante in holocaustum regis aeterni imperii, fragor aui’arum turbam repulit adversantium ; ita dum huius vasculi sonitus transit per nubila, Ecclesiae tuae conventum manus conservet angelica, fruges credentium, mentes corpora salvet protectio sempiterna. Per te, Christe Iesu, qui cum Deo Patre vivis et regnas in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Arnen. ~f. In honorem Sancti N. Ii. Arnen. Tum Officians producit super Campanam benedictam signum crucis et discedit cum ministris. * * * Iuvat etiam ipsum Decretum huc spectans S. Rituum Congregationis publicare, uti sequitur: „ROMANA. Expostulatum est a Sacra Rituum Congregatione: An praeter ritum de benedictione simplici novae campanae, quae tamen ad usum ecclesiae non inserviat, uti in Appendice ad Rituale Romanum, et ritum de benedictione signi vel campanae pro ecclesia vel sacello, uti in Pontificali Romano (de quo utroque ritu agitur in decreto n. 3770. Sedunen. 4. Martii 1892.), adhiberi possit alter brevior ritus ad campanas in usum sacrum benedicendas. Et sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisita Commissionis Liturgicae sententia, omni- busque accurate perpensis, ita rescribendum censuit: Affirmative cum ritu adpro- bato, prouti exstat in superiori exemplari. Attamen haec benedictio ab Episcopo, vel ab aliis facultatem habentibus facienda est; et quod attinet ad ecclesias consecratas in benedictione signi vel campanae decentius servetur ritus Pontificalis Romani. Quam resolutionem SSmo domino Nostro Pio Papae X. per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatam, Sanctitas Sua in omnibus ratam habere atque approbare dignata est. Die 22. Januarii 1908. L. f S. S. Card. Cretoni, Praefectus, f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.“ His ad notitiam DD. Curatorum perlatis insimul declaro me solummodo ex causis gravibus veraque necessitate ob versante concessurum facultatem iuxta supra positum breviorem ritum benedicendi campanas. Bármennyire óhajtandónak tartom, t hogy főegyházmegyém áldozópapjai közül mennél többen legyenek felvértezve aj profán tudományoknak korszerű fegyverzetével is szent hitünk és anyaszentegy- 1 házunk védelmének érdekében, a főpásztori gondjaimra bízott lelkek üdvét tartva szem előtt, gondoskodni tartozom mindazonáltal arról, hogy áldozópapjaim az ilynemű profán tanulmányoknak a tudomány-egyetemen való folytatása által el ne vonassanak tulajdonképpeni lelkipásztori és hitoktatói hivatásuknak és kötelmeiknek megfelelő teljesítésétől. Szükségesnek tartom ez okból köte- lezőleg elrendelni, hogy a tudománySÍ44. sz. Főegyház- megyei lapok bölcseleti, jogi ragy orvosi tanulmányai tárgyában.