Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

134 nem petere licet, sane tristem, ex eorum vita sacerdotum, qui divinorum medita­tionem vel parvi pendunt vel plane fasti­diunt. Videas enim homines, in quibus sensus Christi, illud tam praestabile bonum, oblanguit; totos ad terrena con­versos, vana consectantes, leviora effu­tientes ; sacrosancta obeuntes remisse, gelide fortasse indigne. Iampridem ipsi, unctionis sacerdotalis recenti charismate perfusi, diligenter parabant ad psallendum animam, ne perinde essent ac qui ten tant Deum; opportuna quaerebant tempora locaque a strepitu remotiora; divina scru­tari sensa studebant; laudabant, gemebant, exsultabant, spiritum effundebant cum Psalte. Nunc vero, quantum mutati ab illis sunt! ... — Itemque vix quidquam in ipsis residet de alacri ea pietate quam spirabant erga divina mysteria. Quam dilecta erant olim tabernacula illa! gestie­bat animus adesse in circuitu mensae Domini, et alios ad eam atque alios advocare pios. Ante sacrum quae mundi­ties, quae preces desiderantis animae! tum in ipso agendo quanta erat reverentia, augustis caeremoniis decore suo integris ; quam effuse ex praecordiis gratiae : felici- terque manabat in populum bonus odor Christi! . . . — Rememoramini, obsecra­mus dilecti filii, rememoramini . . . pri­stinos dies:1 tunc nempe calebat anima, sanctae meditationis studio enutrita. In his autem ipsis, qui recogitare corde2 gravantur vel negligunt, non desunt sane qui consequentem animi sui egesta­tem non dissimulent, excusentque id causa obtendentes, se totos agitationi ministerii dedidisse, in multiplicem alio­rum utilitatem. Verum falluntur misere. Nec enim assueti cum Deo colloqui, quum de eo ad homines dicunt vel consilia Christianae vitae impertiunt, prorsus carent divino afflatu; ut evangelicum verbum videatur in ipsis fere intermortuum. Vox eorum, quantavis prudentiae vel facundiae laude clarescat, vocem minime reddit Pastoris boni, quam oves salutariter audiant: strepit enim diffluitque inanis, atque interdum damnosi fecunda exempli, non sine religionis dedecore et offensione bonorum. Nec dissimiliter fit in ceteris partibus actuosae vitae: quippe vel nullus inde solidae utilitatis proventus, vel bre­vis horae, consequitur, imbre deficiente caelesti, quem sane devocat uberrimum oratio humiliantis se.1 — Quo loco facere quidem non possumus quin eos vehemen­ter doleamus, qui pestiferis novitatibus abrepti, contra haec sentire non vereantur, impensamque meditando et precando ope­ram quasi perditam arbitrentur. Proh funesta caecitas! Utinam, secum ipsi probe considerantes, aliquando cognosce­rent quorsum evadat neglectus iste con­temptusque orandi. Ex eo nimirum ger­minavit superbia et contumacia; unde nimis amari excrevere fructus, quos pater­nus animus et commemorare refugit et omnino resecare exoptat. Optatis annuat Deus; qui benigne devios respiciens, tanta in eos copia spiritum gratiae et precum effundat, ut errorem deflentes suum, male desertas vias communi cum gaudio volentes repetant, cautiores persequantur. Item ut Apostolo,1 2 ipse Deus sit Nobis testis, quo modo eos omnes cupiamus in visceribus Iesu Christi! Illis igitur vobisque omnibus, dilecti filii, alte insideat hortatio Nostra, quae 1 Hebr. X, 32. 2 Ierem. XII, 11. 1 Eccli. XXXV, 21. 2 Philipp. I, 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom