Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

131 et hodie: ipse étin saecula.1 Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud : Di­scite a me, quia mitis sum, et humilis corde;1 2 nulloque non tempore Christus se nobis exhibet factum obedientem usque ad mortem ;3 4 valetque quavis aetate Apo­stoli sententia: Qui... sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concu­piscentiis“ d — Quae documenta si qui­dem spectant unumquemque fidelium, propius tamen ad sacerdotes attinent: ipsique prae ceteris dicta sibi habeant quae idem Decessor Noster apostolico ardore subiecit: „Quas utinam virtutes multo nunc plures sic colerent, ut homi­nes sanctissimi praeteritorum temporum! qui demissione animi, obedienta, abstinen­tia, potentes fuerunt opere et sermone, emolumento maximo, nedum religiosae rei, sed publicae ac civilis.“ Ubi animad­vertere non abs re fuerit, Pontificem prudentissimum iure optimo singularem abstinentiae mentionem intulisse, quam evangelico verbo dicimus, abnegationem sui. Quippe hoc praesertim capite, dilecti filii, robur et virtus et fructus omnis sacer­dotalis muneris continetur: hoc neglecto, exoritur quidquid in moribus sacerdotis possit oculos animosque fidelium offendere. Nam si turpis lucri gratia quis agat, si negotiis saeculi se involvat, si primos appe­tat accubitus ceterosque despici at, si carni et sanguini acquiescat, si quaerat hominibus placere, si fidat persuasibilibus humanae sapientiae verbis; haec omnia inde fluunt, quod Christi mandatum negligit conditio­nemque respuit ab ipso latam: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum.5 1 Hebr. XIII, 8. 2 Matth. XI, 29. 3 Philipp. II, 8. 4 Gal. V, 24. 5 Matth. XVI, 24. Ista Nos quum adeo inculcamus, illud nihilo minus sacerdotem admonemus, non sibi demum soli vivendum sancte: ipse enimvero est operarius, quem Christus exiit. . . conducere in vineam suam.1 Eius igitur est fallaces herbas evellere, serere utiles, irrigare, tueri ne inimicus homo superseminet zizania. Cavendum propterea sacerdoti ne, inconsulto quodam intimae perfectionis studio adductus, quidquam praetereat de muneris partibus quae in aliorum bonum conducant. Cuiusmodi sunt verbum Dei nuntiare, confessiones rite excipere, adesse infirmis praesertim morituris, ignaros fidei erudire, solari moerentes, reducere errantes, usquequaque imitari Christum: Qui pertransiit bene­faciendo et sanando omnes oppressos a diabolo.2 — Inter haec vero insigne Pauli monitum sit menti defixum: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui hier ementum dat, Deus.3 Liceat qui­dem euntes et flentes mittere semina; liceat ea labore multo fovere: sed ut germinent edantque optatos fructus, id nempe unius Dei est eiusque praepotentis auxilii. Hoc accedit magnopere conside­randum, nihil praeterea esse homines nisi instrumenta, quibus ad animorum salutem utitur Deus; ea oportere idcirco ut apta sint quae a Deo tractentur. Qua sane ratione ? Num ulla putamus vel insita vel parta studio praestantia moveri Deum ut opem adhibeat nostram ad suae gloriae ampli­tudinem ? Nequaquam : scriptum est enim: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et igno­bilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, 1 Matth. XX, 1. 2 Act. X, 38. 3 I. Cor. in, 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom