Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

132 et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret.1 Unum nimirum est quod hominem cum Deo coniungat, unum quod gratum efficiat, atque non indignum eius misericordiae administrum : vitae morum­que sanctimonia. Haec, quae demum est supereminens Iesu Christi scientia, sacerdoti si desit, desunt ei omnia. Nam, ab ea disiunctae, ipsa exquisitae doctrinae copia (quam Nosmetipsi nitimur in clero provehere), ipsaque agendi dexteritas et sollertia, etiamsi emolumenti aliquid vel Ecclesiae vel singulis afferre possint, non raro tamen detrimenti iisdem sunt flebi­lis causa. Sanctimonia vero qui ornetur et affluat, is quam multa possit, vel infi­mus, mirifice salutaria in populo Dei aggredi et perficere, complura ex omni aetate testimonia loquuntur: praeclare, non remota memoria, Ioannes Bapt. Vian- ney, animarum in exemplum curator, cui honores Caelitum Beatorum Nosmet de­crevisse laetamur. — Sanctitas una nos efficit, quales vocatio divina exposcit: homines videlicet mundo crucifixos, et quibus mundus ipse sit crucifixus; homi­nes in novitate vitae ambulantes, qui, ut Paulus monet,1 2 in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis seipsos exhibeant ut ministros Dei; qui unice in caelestia tendant, et alios eodem adducere omni ope conten­dant. Quoniam vero, ut nemo unus ignorat vitae sanctitas eatenus fructus est volun­tatis nostrae, quoad haec gratiae subsidio roboretur a Deo, abunde nobis Deus ipse providit, ne gratiae munere, si velimus, ullo 1 I. Cor. I, 27., 28. 2 II. Cor. VI, 5 et seqq. tempore careamus; idque in primis assequi­mur studio precandi. Sane precationem in­ter et sanctimoniam is necessario intercedit usus, ut altera esse sine altera nullo modo possit. Quocirca consentanea omnino veri­tati est ea sententia Chrysostomi: Arbitror cunctis esse manifestum, quod simpliciter impossibile sit absque precationis praesi­dio cum virtute degere:1 acuteque Augu­stinus conclusit: Vere novit recte vivere, qui recte novit orare.2 Quae nobis docu­menta Christus ipse et crebra hortatione et maxime exemplo suo firmius persuasit. Nempe orandi causa vel in deserta sece­debat, vel montes subibat solus; noctes solidas totus in eo exigebat; templum frequenter adibat; quin etiam, stipanti­bus turbis, ipse erectis in caelum oculis palam orabat: denique suffixus cruci, medios inter mortis dolores, cum clamore valido et lacrimis supplicavit Patri. — Hoc igitur certum ratumque habeamus, sacerdotem, ut gradum officiunique digne sustineat suum, precandi studio eximie deditum esse oportere. Saepius quidem dolendum quod ipse ex consuetudine potius id faciat quam ex animi ardore; qui statis horis oscitanter psallat vel pauculas interserat preces, nec deinde ullam de die partem memor tribuat allo­quendo Deo, pie sursum adspirans. Sed enim sacerdos multo impensius ceteris paruisse debet Christi praecepto: Oportet semper orare ;3 cui inhaerens Paulus tan­topere suadebat: Orationi instate, vigilan­tes in ea in gratiarum actione:4 Sine intermissione orate? Animo quippe sancti­moniae propriae aeque ac salutis alienae 1 De precatione, orat. 1. 2 Hóm. IV, ex 50. 3 Luc. XVIII, 1. 4 Coloss. IV, 2. 6 I. Thess. V, 17.

Next

/
Oldalképek
Tartalom