Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

7 II. Nr. 2. Decretum de sponsalibus et matri­monio. Jussu et auctoritate SS. D. N. Pii Papae X. Sacra Congregatio Concilii die 2. mensis Augusti anni 1907 summi mo­menti Decretum edidit, quod relate ad valorem juridicum sponsalium novum jus constituit et formam quoque Tridentinam matrimoniorum nova disciplina regendam decernit. Tenor Decreti, quod die 19 Aprilis anni 1908 idesi festo Resurrectionis D. N. I. CTi. anni currentis vim legis habere incipiet, est sequens: Ne temere inirentur clandestina con- iugia, quae Dei Ecclesia iustissimis de causis semper detestata est atque prohi­buit, provide cavit Tridentinum Concilium, cap. 1, Sess. XXIV. de reform, matrim. edicens: „Qui aliter quam praesente pa­rocho vel alio sacerdote de ipsius parochi seu Ordinarii licentia et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attenta­bunt, eos Sancta Synodus ad sic contra­hendum omnino inhabiles reddit, et huius- modi contractus irritos et nullos esse de­cernit.“ Sed cum idem Sacrum Concihum praecepisset, ut tale decretum publicaretur in singulis paroeciis, nec vim haberet nisi iis in locis ubi esset promulgatum; accidit ut plura loca, in quibus publicatio illa facta non fuit, beneficio tridentinae legis camerint, hodieque careant, et haesitatio­nibus atque incommodis veteris disciplinae adhuc obnoxia maneant. Verum nec ubi viguit nova lex, su­blata est omnis difficultas. Saepe namque gravis exstitit dubitatio in decernenda persona parochi, quo praesente matrimo­nium sit contrahendum. Statuit quidem canonica disciplina, proprium parochum eum intelligi debere, cuius in paroecia domicilium sit, aut quasi domicilium al­terutrius contrahentis. Verum quia nonnuii- quam difficile est iudicare, certo ne con­stet de quasi domicilio, haud pauca matri­monia fuerunt obiecta periculo ne nulla essent: multa quoque, sive inscitia homi­num sive fraude, illegitima prorsus atque irrita deprehensa sunt. Haec dudum deplorata, eo crebrius accidere nostra aetate videmus, quo faci­lius ac celerius commeatus cum gentibus, etiam disiunctissimis, perficiuntur. Quam- obrem sapientibus viris ac doctissimis visum est expedire ut mutatio aliqua induceretur in iure circa formam cele­brandi connubii. Complures etiam sacro­rum Antistites omni ex parte terrarum, praesertim e celebrioribus civitatibus, ubi gravior appareret necessitas, supplices ad id preces Apostolicae Sedi admoverunt. Flagitatum simul est ab Episcopis, 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom