Circulares literae dioecesanae anno 1908 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

8 tum Europae plerisque, tum aliarum regi­onum, ut incommodis occurreretur, quae ex sponsalibus, idest mutuis promissioni­bus futuri matrimonii privatim initis, deri­vantur. Docuit enim experientia satis, quae secum pericula ferant eiusmodi spon­salia : primum quidem incitamenta pec­candi causamque cur inexpertae puellae decipiantur; postea dissidia ac lites inex­tricabiles. His rerum adiunctis permotus SSmus D. N. Pius PP. X. pro ea quam gerit omnium Ecclesiarum sollicitudine, cupiens ad memorata damna et pericula removenda temperatione aliqua uti, commisit S. Con­gregationi Concilii ut de hac re videret, et quae opportuna aestimaret, Sibi pro­poneret. Voluit etiam votum audire Consilii ad ius canonicum in unum redigendum constituti, nec non Emorum Cardinalium qui pro eodem codice parando speciali commissione delecti sunt: a quibus, que­madmodum et a S. Congregatione Con­cilii, conventus in eum finem saepius habiti sunt. Omnium autem sententiis obtentis, SSmus Dominus S. Congregationi Concilii mandavit, ut decretum ederet quo leges a Se, ex certa scientia et matura delibera­tione probatae, continerentur, quibus spon­salium et matrimonii disciplina in poste­rum regeretur, eorumque celebratio expe­dita, certa atque ordinata fieret. In executionem itaque Apostoliéi mandati S. Concilii Congregatio praesen­tibus litteris constituit atque decernit ea quae sequuntur. De sponsalibus. I. — Ea tantum sponsalia habentur valida et canonicos sortiuntur effectus, quae contracta fuerint per scripturam subsignatam a partibus et vel a parocho, aut a loci Ordinario, vel saltem a duobus testibus. Quod si utraque vel alterutra pars scribere nesciat, id in ipsa scriptura ad- notetur; et alius testis addatur, qui cum parocho, aut loci Ordinario, vel duobus testibus, de quibus supra, scripturam subsignet. II. — Nomine parochi hic et in sequentibus articulis venit non solum qui legitime praeest paroeciae canonice erectae ; sed in regionibus, ubi paroeciae canonice erectae non sunt, etiam sacerdos cui in aliquo definito territorio cura animarum legitime commissa est, et parocho aequi- paratur; et in missionibus, ubi territoria necdum perfecte divisa sunt, omnis sacer­dos a missionis Moderatore ad animarum curam in aliqua statione universaliter deputatus. De matrimonio. III. — Ea tantum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur coram parocho vel loci Ordinario vel sacerdote ab alte­rutro delegato, et duobus saltem testibus, iuxta tamen regulas in sequentibus arti­culis expressas, et salvis exceptionibus quae infra n. VII et VIII ponuntur. IV. — Parochus et loci Ordinarius valide matrimonio adsistunt, § l.° a die tantummodo adeptae possessionis beneficii vel initi officii, nisi publico decreto nominatim fuerint excom- municati vel ab officio suspensi; § 2.° intra limites dumtaxat sui terri­torii: in quo matrimoniis nedum suorum subditorum, sed etiam non subditorum valide adsistunt; § 3.° dummodo invitati ac rogati, et neque vi neque metu gravi constricti re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom