Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

VI. Nr. 2184. De Mense Junio Cordi Jesn Sacra­tissimo di­cando. Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. ad omnia in Christo restauranda in votis vel maxime habet, ut pium exer­citium plurimis in ecclesiis jam intro­ductum, consecrandi nempe mensem Junii Sacratissimo Cordi Jesu devotionibus quo­tidie peragendis, magis in dies propage­tur et in Christifidelibus saluberrimas sane radices fortius et fructuosius agere conspiciatur. In excipiendo igitur die 8 Augusti anni 1906 Emmo Cardinali Praefecto S. Congreg. Indulgentiarum et SS. Reliqu. ac Pro-Praefecto Congregat. SS. Rituum Summus Pontifex plurimis Indulgentiis a Leone XIII datis perraras alias ac pono inusitatas addere est dignatus sive ad illius Mensis exercitii majus incremen­tum sive ad ejusdem propagatorum inci­tamentum. Indulgentiae a Pio X con­cessae sunt hujusmodi: I. Indulgentia Plenaria Toties Quo­ties, quae defunctorum etiam animas affi­ciat ac juvet, die trigesima Mensis Junii lucranda in iis Ecclesiis, ubi Mensis Sacri Cordis exercitium sit solemniter ac rite peractum. II. Privilegium Altaris Gregoriánt Í ad instar in Missa diei trigesimae Mensis Junii concionatoribus et moderatoribus Ecclesiarum, ubi pium exercitium fuerit solemni ritu absolutum. III. Pium hoc exercitium promoven­tibus Indulgentia 500 dierum lucranda quocumque bono opere, quod ad illud propagandum vel augendum pertineat; Plenaria autem Indulgentia singulis diebus Mensis Junii, cum Sacram Eucharistiam sumant: utraque Animabus in Purgatorio carcere detentis etiam profutura. Harum Indulgentiarum extra ordi­nem concessio satis ac super ostendit ingens Pontificis desiderium, ut pium Mensis Sacri Cordis institutum toto terra­rum orbe diffundatur et ab omnibus rite ! celebretur, ita ut maxime omnium effi­ciat illam rerum in Christo restauratio­nem, ad quam pientissimus Pontifex jam inde a pontificatus sui exordiis mentis aciem intendit. Huic desiderio augustissimi Pontificis respondens vehementer Vos, Ven. Fratres, exhortor, ut mensem Junium Divo Cordi Sacrum majori qua fieri potest devotione et solenmitate celebrare satagatis. Agite, ut per hunc mensem fideles ii

Next

/
Oldalképek
Tartalom