Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
64 accedant ad perfugium illud, quod in Sanctissimo Corde amore pariter ac vulnere saucium nobis paratum cernimus. Incendite praesertim hoc mense in animis fidelium ignem illius amoris, quo Cor Jesu conflagrat. Quid certe magis ad aeternam animarum salutem conferre valet, quam ut homines se recipiant ad Jesum Christum et ii qui laborant et onerati sunt, in Sacro Corde ejus munimen contra salutis suae hostes et pacis tranquillitatem requirant. Praecipuus etiam finis cultus Sacratissimi Cordis, scilicet ut Cor illud amantissimum tot injuriis ac criminibus lacessitum debitis obsequii, amoris et pietatis officiis expietur, sit Vobis Ven. Fratres incitamento, quatenus cultum Sacratissimi Cordis Mense Junio fidelibus impense commendetis et inquantum fieri potest, quotidie per hunc mensem celebretis. Hujusmodi mensis Sacri Cordis exercitium non sit tamen sola precum paucarum recitatio, aut externa tantum religio, sed tale frequenti praesertim ac evangelica concione conditum, ut ad meliorem frugem homines revocare et ad Christum, a quo desciverant, reducere possit. Ut simul etiam Indulgentiae huic pio exercitio jam a Leone XIII. concessae omnibus notae sint, publico Decretum Urbis et Orbis 30 Maii 1902 editum: Quo cultus erga Sacratissimum Cor Iesu per Catholicam Ecclesiam tam late diffusus adhuc maiora incrementa susciperet f. r. Pius IX per Decretum S. Congregationis Indulgentiarum d. d. 8 Maii 1873, nec non SSmus Dnus Nr. Leo Pp. XIII per literas Emi S. Rituum Congregationis Praefecti sub die 21 Iulii 1899 ad universos Episcopos transmissas, eum morem in pluribus Ecclesiis iam obtinentem, ut per integrum mensem Junium varia pietatis obsequia divino Cordi praestarentur quam maxime commendarunt, eique Indulgentias adnexerunt. Quoniam vero de eisdem Indulgentiis ab utroque Pontifice concessis pro memoratis piis exercitiis, mense Iunio peragendis aliquod dubium obortum fuerit, ad illud removendum, immo ut fideles amplioribus etiam collatis gratiis spiritualibus ad cultum eiusdem SS. Cordis validius excitentur, Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, utendo facultatibus a SSmo Dno Nro. Specialiter tributis ea decernit quae sequuntur. Omnes Christifideles, qui sive publice, sive privatim peculiaribus precibus devo- tique animi obsequiis in honorem SS. Cordis Iesu mense Iunio corde saltem contrito vacaverint, Indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum semel singulis dicti mensis diebus lucrentur. Qui vero Christifideles privatim tantum singulis dicti mensis diebus praefata obsequia praestiterint simulque una die vel intra memoratum mensem vel ex octo prioribus mensis Iulii vere poenitentes, confessi ac S. Synaxi refecti aliquam Ecclesiam vel publicum Oratorium visitaverint, ibique ad mentem Summi Pontificis pias preces effuderint, Plenariam Indulgentiam consequentur.-Quam quidem plenariam Indulgentiam etiam ii fideles lucrentur, qui saltem decem in mense vicibus eiusmodi exercitiis publice peractis interfuerint item- que supra memorata pia opera adimpleverint. Quas omnes Indulgentias eadem S. Congregatio etiam animabus igne purgatorio detentis fore applicabiles declarat. Praesenti in perpetuum valituro abs-