Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

173 Verum non his philosophiae in hi­storiam dominatus absolvitur. Monumentis, ut diximus, bifariam distributis, adest iterum philosophus cum suo dogmate vi­talis immanentiae; atque omnia edicit, quae sunt in ecclesiae historia, per vita­lem emanationem esse explicanda. Atqui vitalis cuiuscumque emanationis aut causa aut conditio est in necessitate seu indi­gentia quapiam ponenda : ergo et factum post necessitatem concipi oportet, et illud historice huic esse posterius. — Quid tum historicus? Monumenta iterum, sive quae in libris sacris continentur sive aliunde adducta, scrutatus, indicem ex iis conficit singularum necessitatum, tum ad dogma, tum ad cultum sacrorum tum ad alia spec­tantium, quae in Ecclesia, altera ex altera, locum habuere. Confectum indicem critico tradit. Hic vero ad monumenta, quae fidei historiae destinantur, manum admovet; illaque per aetates singulas sic disponit, ut dato indici respondeant singula: eius semper praecepti memor, factum necessi­tate, narrationem facto anteverti. Equidem fieri aliquando possit, quasdam Bibliorum partes, ut puta epistolas, ipsum esse fa­ctum a necessitate creatum. Quidquid tamen sit, lex est, monumenti cuiuslibet aetatem non aliter determinandam esse, quam ex aetate exortae in Ecclesia unius­cuiusque necessitatis. — Distinguendum praeterea est inter facti cuiuspiam exor­dium eiusdemque explicationem: quod enim uno die nasci potest, non nisi de­cursu temporis incrementa suscipit. Hanc ob causam debet criticus monumenta, per aetates, ut diximus, iam distributa bipar­tiri iterum, altera quae ad originem rei altera quae ad explicationem pertineant secernens; eaque rursus ordinare per tempora. Tum denuo philosopho locus est; qui iniungit historico sua studia sic exercere, uti evolutionis praecepta legesque prae­scribunt. Ad haec historicus monumenta iterum scrutari; 'inquirere curiose in ad- iuncta conditionesque, quibus Ecclesia per singulas aetates sit usa, in eius vim conservatricem, in necessitates tam inter­nas quam externas quae ad progredien­dum impellerent, in impedimenta quae obfuerunt, uno verbo, in ea quaecumque quae ad determinandum faxint quo pacto evolutionis leges fuerint servatae. Post haec tandem explicationis historiam, per extrema veluti lineamenta, describit. Suc­currit criticus aptatque monumenta re­liqua. Ad scriptionem adhibetur manus: historia confecta est. — Cui iam, peti­mus, haec historia inscribenda ? Historico ne an critico? Neutri profecto ; sed phi­losopho. Tota ibi per apriorismum res agitur: et quidem per apriorismum hae- resibus scatentem. Miseret sane hominum eiusmodi de quibus Apostolus diceret: Evanuerunt in cogitationibus suis . . . dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt1: at bilem tamen commovent quum Ecclesiam criminantur monumenta sic permiscere ac temperare ut suae utili­tati loquantur. Nimirum affingunt Ecc­lesiae, quod sua sibi conscientia apertis­sime improbari sentiunt. Ex illa porro monumentorum per aetates partitione ac dispositione sequitur sua sponte non posse libros sacros iis auctoribus tribui, quibus reapse inscribun­tur. Quam ob causam modernistáé passim non dubitant asserere, illos eosdem libros, Pentateuchum praesertim ac prima tria Evangelia, ex brevi quadam primigenia 1 1 Ad Rom. I, 21-22.

Next

/
Oldalképek
Tartalom