Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

174 narratione, crevisse gradatim accessioni­bus, interpositionibus nempe in modum interpretationis sive theologicae sive alle- goricae, vel etiam iniectis ad diversa so­lummodo inter se iungenda. — Nimirum, ut paucis clariusque dicamus, admittenda est vitalis evolutio librorum sacrorum, nata ex evolutione fidei eidemque respon­dens. — Addunt vero, huius evolutionis vestigia adeo esse manifesta, ut illius fere historia describi possit. Quin immo et reapse describunt, tam non dubitanter, ut suis ipsos oculis vidisse crederes scri­ptores singulos, qui singulis aetatibus ad libros sacros amplificandos admorint ma­num. — Haec autem ut confirment, criticen, quam textualem nominant, adiu- tricem appellant ; nitunturque persuadere hoc vel illud factum aut dictum non suo esse loco, aliasque eiusmodi rationes profe­runt. Diceres profecto eos narrationum aut sermonum quosdam quasi typos prae­stituisse sibi, unde certissime iudicent quid suo quid alieno stet loco. — Hac via qui apti esse queant ad decernendum, aestimet qui volet. Verumtamen qui eos audiat de suis exercitationibus circa sacros libros affirmantes, unde tot ibi incongrue notata datum est deprehendere, credet fere nullum ante ipsos hominum eosdem libros volutasse, neque hos infinitam prope- modum Doctorum multitudinem quaqua­versus rimatam esse, ingenio plane et eruditione et sanctitudine vitae longe illis praestantiorem. Qui equidem Doctores sapientissimi tantum abfuit ut Scripturas sacras ulla ex parte reprehenderent, ut immo, quo illas scrutabantur penitius, eo maiores divino Numini agerent gratias, quod ita cum hominibus loqui dignatum esset. Sed heu! non iis adiumentis Do­ctores nostri in sacros libros incubuerunt, quibus modernistáé! scilicet magistram et ducem non habuere philosophiam, quae initia duceret a negatione Dei, nec se ipsi iudicandi normam sibi delegerunt. — Iam igitur patere arbitramur, cuius- modi in re historica modernistarum sit methodus. Praeit philosophus; illum his­toricus excipit; pone ex ordine legunt critice tum interna tum textualis. Et quia primae causae hoc competit ut virtutem suam cum sequentibus communicet; evi­dens fit, criticen eiusmodi non quampiam esse criticen, sed vocari iure agnosticam, immanentistam, evolutionistam: atque ideo, qui eam profitetur eaque utitur, errores eidem implicitos profiteri et ca­tholicae doctrinae adversari. — Quam ob rem mirum magnopere videri possit, apud catholicos homines id genus critices adeo hodie valere. Id nempe geminam habet causam: foedus in primis, quo hi­storici criticique huius generis arctissime inter se iunguntur, varietate gentium ac religionum dissensione posthabita: tum vero audacia maxima, qua, quae quisque effutiat, ceteri uno ore extollunt et scien­tiae progressioni tribuunt; qua, qui novum portentum aestimare per se volet, facto agmine adoriuntur; qui neget, ignorantiae accusent; qui amplectitur, ac tuetur lau­dibus exornent. Inde haud pauci decepti; qui, si rem attentius considerarent, horre­rent. — Ex hoc autem praepotenti erran­tium domino, ex hac levium animorum incauta assensione quaedam circumstantis aeris quasi corruptio gignitur, quae per omnia permeat luemque diffundit. — Sed ad apologetam transeamus. Hic apud modernistas dupliciter a philosopho et ipse pendet. Non directe primum, materiam sibi sumens historiam, philosopho, ut vidimus, praecipiente con­

Next

/
Oldalképek
Tartalom