Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

172 rum canones, ut diximus, eadem illa sunt principia, quae supra ex philosophis attu­limus: nimirum agnosiicismus, theorema de transfiguratione rerum per fidem, itemque aliud quod de defiguratione dici posse visum est. Iam consecutiones ex singulis notemus. — Ex agnosticismo hi­storia, non aliter ac scientia, unice de phaenomenis est. — Ergo tam Deus quam quilibet in humanis divinus interventus ad fidem reficiendus est, utpote ad illam pertinens unam. Quapropter si quid oc­currat duplici constans elemento, divino atque humano, cuiusmodi sunt Christus, Ecclesia, Sacramenta aliaque id genus multa; sic partiendum erit ac secernen­dum, ut quod humanum fuerit historiae, quod divinum tribuatur fidei. Ideo vul­gata apud modernistas discretio inter Christum historicum et Christum fidei, Ecclesiam historiae et Ecclesiam fidei, Sacramenta historiae et Sacramenta fidei, aliaque similia passim. — Deinde hoc ipsum elementum humanum, quod sibi historicum sumere videmus, quale illud in monumentis apparet, a fide per trans­figurationem ultra conditiones historicas elatum dicendum est. Adiectiones igitur a fide factas rursus secernere oportet, easque ad fidem ipsam amandare atque ad historiam fidei: sic quum de Christo agitur, quidquid conditionem hominis su­perat, sive naturalem, prout a psycholo- gia exhibetur, sive ex loco atque aetate, quibus ille vixit, conflatam. —Praeterea, ex tertio philosophiae principio, res etiam, quae historiae ambitum non excedunt, cribro veluti cernunt, eliminantque omnia ac pariter ad fidem amandant quae, ipsorum iudicio, in factorum logica, ut in­quiunt, non sunt vel personis apta non fuerint. Sic volunt Christum ea non dixisse, quae audientis vulgi captum excedere vi­dentur. Hinc de reali eius historia delent et fidei permittunt allegorias omnes quae in sermonibus eius occurrunt. Quaeremus forsitan qua lege haec segregentur? Ex ingenio hominis, ex conditione qua sit m civitate usus, ex educatione, ex adiuncto- rum facti cuiusquam complexu: uno verbo, si bene novimus, ex norma, quae tandem aliquando in mere subiectivam recidit. Nituntur scilicet Christi personam ipsi capere et quasi gerere: quidquid vero paribus in adiunctis ipsi fuissent acturi, id omne in Christum transferunt. — Sic igitur, ut concludamus, a priori et ex quibusdam philosophiae principiis, quam tenent quidem sed ignorare asserunt, in reali, quam vocant, historia Christum Deum non esse affirmant nec quidquam divini egis­se ; ut hominem vero ea tantum patrasse aut dixisse, quae ipsi, ad illius se tempora referentes, patrandi aut dicendi ius tribuunt. Ut autem historia ab philosophia, sic critice ab historia suas accipit con­clusiones. Criticus namque, indicia sequu- tus ab historico praebita, monumenta partitur bifariam. Quidquid post dictam triplicem obtruncationem superat, reali historiae assignat; cetera ad fidei histo­riam seu internam ablegat. Has enim binas historias accurate distinguunt; et historiam fidei, quod bene notatum volu­mus, historiae reali ut reális est oppo­nunt. Hinc, ut iam diximus, geminus Christus; reális alter, alter qui nunquam reapse fuit sed ad fidem pertinet; alter qui certo loco certaque vixit aetate, alter qui solummodo in piis commentationibus fidei reperitur: eiusmodi, exempli causa, est Christus, quem Ioannis evangélium exhibet; quod utique, aiunt, totum quan­tum est commentatio est.

Next

/
Oldalképek
Tartalom