Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

61 VII. Nr. 1263. Decretum de quotidiana SS. Eucharis­tiae sump­tione. Sacra Tridentina Synodus, perspectas habens ineffabiles quae Christifidelibus obveniunt gratiarum divitias, sanctissimam Eucharistiam sumentibus (Sess. 22, cap. 6.) ait : Optaret quidem sacrosancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communi­carent. Quae verba satis aperte produnt Ecclesiae desiderium, ut omnes Christifi­deles illo coelesti convivio quotidie refici­antur, et pleniores ex eo sanctificationis hauriant effectus. Huiusmodi vero vota cum illo cohae­rent desiderio, quo Christus Dominus in­census, hoc divinum Sacramentum instituit . Ipse enim nec semel nec obscure necessi­tatem innuit suae carnis crebro mandu­candae suique sanguinis bibendi, praesertim his verbis: Hic est panis de coelo des­cendens ; non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt: qui man­ducat hunc panem vivet in aeternum (loan., VI, 59). Ex qua comparatione cibi angelici cum pane et manna facile a dis­cipulis intelligi poterat, quemadmodum pane corpus quotidie nutritur, et manna in deserto Hebraei quotidie refecti sunt, ita animam Christianam caelesti pane vesci posse quotidie ac recreari. Insuper quod in oratione Dominica exposci hihet panem nostrum quotidianum, per id SS. Ecclesiae Patres fere unanimes docent, non tam ma­terialem panem, corporis escam, quam panem eucharisticum quotidie sumendum intelligi debere. Desiderium vero lesu Christi et Eccle­siae, ut omnes Christifideles quotidie ad sacrum convivium accedant, in eo potis­simum est, ut Christifideles, per sacramen­tum Deo coniuncti, robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quae quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia, praecavenda ; non autem prae­cipue ut Domini honori, ac venerationi consulatur, nec ut sumentibus id quasi merces aut praemium sit suarum virtutum. (S. August. Serrn. 57 in Matth. De Orat. Dom., v. 7.) Unde S. Tridentinum Con­cilium Eucharistiam vocat antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis ei a peccatis mortalibus praeservemur fSess. 13, cap. 2). Hanc Dei voluntatem priores Christi­fideles probe intelligentes, quotidie ad hanc vitae ac fortitudinis mensam accur­rebant. Erant perseverantes in doctrina Apostolor um et communicatione f ractionis panis {Act., II, 42). Quod saeculis poste­rioribus etiam factum esse, non sine magno 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom