Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
perfectionis ac sanctitatis emolumento, Sancti Patres atque ecclesiastici Scriptores tradiderunt. Defervescente interim pietate, ac potissimum postea Ianseniana lue undequaque grassante, disputari coeptum est de dispositionibus, quibus ad frequentem et quotidianam Communionem accedere oporteat, atque alii prae aliis maiores ac difficiliores, tamquam necessarias, expostularunt. Huius- modi disceptationes id effecerunt, ut perpauci digni haberentur, qui SS. Eucharistiam quotidie sumerent, et ex tam salutifero sacramento pleniores effectus haurirent ; contentis caeteris eo refici aut semel in anno, aut singulis mensibus, vel unaquaque ad summum hebdomada. Quin etiam eo severitatis ventum est, ut a frequentanda caelesti mensa integri coetus excluderentur, uti mercatorum, aut eorum qui essent matrimonio coniuncti. Nonnulli tamen in contrariam abierunt sententiam.Hi, arbitrati Con imunionem quotidianam iure divino esse praeceptam, ne dies ulla praeteriret a Communione vacua, ! praeter aha a probato Ecclesiae usu aliena, etiam feria VI in Parasceve Eucharistiam sumendam censebant, et ministrabant. Ad haec Sancta Sedes officio proprio non defuit. Nam per decretum huius Sacri Ordinis, quod incipit Cum ad aures, diei 12 mensis Februarii anni 1679, Innocentio Pp. XI adprobante, errores huiusmodi damnavit et abusus compescuit, simul declarans omnes cuiusvis coetus, mercatoribus atque coniugatis minime exceptis, ad Communionis frequentiam admitti posse, iuxta singulorum pietatem et sui cuiusque Confessarii iudicium. Die vero 7 mensis Decembris a. 1690. per decretum Sanctissimus Dominus noster Alexandri Pp. VIII propositio Baii, purissimum Dei amorem absque ullius defectus mixtione requirens ab iis, qui ad sacram mensam vellent accedere, proscripta fuit. Virus tamen iansenianum, quod bonorum etiam animos infecerat, sub specie honoris ac- venerationis Eucharistiae debiti, haud penitus evanuit. Quaestio de dispositionibus ad frequentandam recte ac legitime Communionem Sanctae Sedis declarationibus supervixit; quo factum est, ut nonnulli etiam boni nominis Theologi, raro et positis compluribus conditionibus, quotidianam Communionem fidelibus permitti posse censuerint. Non defuerunt aliunde viri doctrina ac pietate praediti, qui faciliorem aditum praeberent huic tam salubri Deoque accepto usui, docentes, autoritate Patrum, nullum Ecclesiae praeceptum esse circa maiores dispositiones ad quotidianam, quam ad hebdomadariam aut menstruam Communionem ; fructus vero uberiores longe fore ex quotidiana Communione, quam ex hebdomadaria aut menstrue. Quaestiones super hac re diebus nostris adauctae sunt et non sme acrimonia exagitatae ; quibus Confessariorum mentes atque fidelium conscientiae perturbantur, cum Christianae pietatis ac fervoris haud mediocri detrimento. A viris idcirco praeclarissimis ac animarum Pastoribus SS.mo D.no Nostro Pio Pp. X enixae preces porrectae sunt, ut suprema Sua auctoritate questionem de dispositionibus ad Eucharistiam quotidie sumendam dirimere dignaretur ; ita ut haec saluberrima ac Deo acceptissima consuetudo non modo non minuatur inter fideles, sed potius augeatur et ubique propagetur, hisce diebus potissimum, quibus Religio ac fides catholica undequaque impetitur, ac vera Dei charitas et pietas haud parum desideratur. Sanctitas