Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

10 citur, nisi per orationem et jejunium (Math. 17, 20.) „Observantia jejunii ap­propinquamus Deo et resistentes diabolo vitia blanda superamus. Semper enim vir­tuti cibus jejunium fuit. De abstinentia prodeunt castae cogitationes, rationabiles voluntates, salubriora consilia, et per vo­luntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur, virtutibus spiritus innovatur.“ (S. Leo serm. 2. de jej.) 2. Ne autem jejunium fidelium pu­rus putusque formalismus evadat et si­mile fiat observantiae pharisaeorum, in­culcanda est sanctificatio jejunii. Quid autem sit sanctificare jejunium, pul­chre explicat S. Augustinus (Horn. de Quadr. jej. 4.): „Si volumus bene jeju­nare a cibis, ante omnia jejunemus etiam a vitiis. Quid enim prodest vacuare cor­pus ab escis et animam replere peccatis? Quid enim prodest pallidum esse jejuniis, si odio et invidia livescas? Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis obtrectationibus fratrum mem­bra lacerare? Quid prodest, si abstinea­mus ab bis, quae aliquando licent, et fa­ciamus illa, quae nunquam licent. Sic ergo jejunemus a cibis, ut sanctorum mo­rum ubertate saturemur, et ut in futuro mereamur ipsorum operum retributione satiari.“ 3. Rationum momenta hujus amplio­ris relaxationis in disciplina jejunii (inten­tus labor, quo plurimi panem suum quoti­dianum mereri debent, nervorum infirmi­tas nostris temporibus late diffusa, pau­pertas, imminutio praevaricationum) cura­tores animarum non reticeant, sed edo­ceant fideles, ut eo ferventiori ac interiori spiritu, eo accuratiori diligentia praescri­ptiones jejunii ac abstinentia servent, quo facilior legis impletio reddita est. Clare simul exprimant, praeceptum ipsum nequaquam esse sublatum; dispen­sationibus concessis neminem uti debere neminemque impediri, quominus legem jejunii in omni sua extensione observet; imo strictiorem observantiam summopere laudabilem ac commendandam esse. 4. Monendi porro sunt omnes, qui data dispensatione uti voluerint, ut conces­sum Ecclesiae Matris favorem piis operi­bus, praesertim ferventi oratione, eleemo­syna uberius elargienda ac sincero studio internae abnegationis redimere satagant. Eleemosynas tribuere volentibus commen­dentur imprimis necessitates Beatissimi Patris stipe petriana sublevandae, deinde consociationes nostrae catholicae, mis­siones catholicae inter paganos, aedifica­tiones ecclesiarum in regni metropoli, con­servatio scholarum catholicarum. 5. Ut autem sermo sine fructu non maneat, omnes animarum curatores illud Sti. Pauli etiam quoad hanc disciplinae ecclesiasticae partem sibi dictum putent: „Exemplum esto fidelium“ (I. Tim. 4, 12.) Egregie adnotavit S. Hieronymus: „Non confundant opera tua sermonem tuum, ne cum in Ecclesia loquaris, tacitus qui­libet dicere possit, cur ergo haec, quae dicis, ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre disputat de jejunio. Sacerdotis mens, os, munusque concor­dent.“ (Epist. ad Nepot.) Luceat igitur lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, opera abstinentiae, jejunii, mortificationis et glorificent Pa­trem, qui in coelis est. 6. Facultatem concedo curatoribus animarum, ut suos subditos in particulari casu i. e. singulares personas, non autem totam parochiam, nec integram familiam, ne quidem ad unum diem dispensare va-

Next

/
Oldalképek
Tartalom