Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

121 XIV. Nr. 4204. De religioso­rum sodalita­tibus nisi consulta Apostolica Sede non in­stituendis. PIVS PP. X MOTV PROPRIO Dei pi’ovidentis benignitatem, oppor­tune Ecclesiae temporibus subvenientem, cum alia multa ostendunt, tum hoc prae­clare, quod veteribus religiosorum Ordi­nibus ob conversionem publicarum rerum dispersis affiictisque, nova instituta acces­sere, quae, professionem religiosae vitae retinendo, ingravescentibus christiani po­puli necessitatibus multipliciter deserviunt. Illas hoc loco, ut apparet, utri usque sexus Familias dicimus, proprio et titulo et habitu distinctas easdemque solo simplicium vo­torum aut nullo id genus vinculo adstrictas, quarum sodales, licet in plures distributi domos, eisdem tamen legibus ac sub uno summo praeside omnes vivunt, eo propo­sito, ut perfectionem virtutis ipsi asse­quantur, sequo proximorum causa in variis religionis aut misericordiae operibus exer­ceant. Profecto sodalitatum istiusmodi, tam bene de Ecclesia deque ipsa civili societate merentium, sperandum est, numquam defu- turam copiam: hodieque libet agnoscere, usque adeo eas increbuisse, ut nullum videatur esse ministrandae caritatis Chri­stianae genus, quod illae reliquum fece­rint. Verumtamen, quae est humanae conditionis infirmitas, ex ipsa ista talium sodalitatum frequentia, nisi temperatio aliqua iuris accesserit, fieri non potest, quin aliquando sacrae disciplinae pertur­batio quaedam oriatur et confusio. Itaque ad hoc avertendum incommodum plura iam Apostolica Sedes edixit; nomina- timque cavit, ne ibi sodalitas nova con­deretur, ubi per alias iam conditas neces­sitatibus loci satis consultum esset. ; neve ulla usquam sineretur institui, quae aut redditibus careret, ad sodalium victum necessariis, aut quidquam minus decorum in titulo, in habitu, in opere exercendo prae se ferret. Praeterea Sacrum Consi­lium Episcoporum et Regularium negotiis praepositum nonnulla praescripsit antea servanda, quam hae sodalitates earumque constitutiones approbatione aut laude Sedis Apostolicae honestarentur. At vero experi­mentis compertum est, nondum per has praescriptiones satis esse provisum, ne sodalitates ab suis exordiis in eo statu collocentur, unde postea, quum Aposto­licae Sedis comprobatio erit assequenda, debeant magno saepe cum detrimento recedere. Quare, de eiusdem Sacri Con­silii sententia, haec Nos quae infra scripta sunt, motu proprio statuimus: I. Nullus Episcopus aut cuiusvis loci Ordinarius, nisi habita Apostolicae Sedis per litteras licentia, novam alterutrius sexus sodalitatem condat aut in sua dioe­cesi condi permittat. 19

Next

/
Oldalképek
Tartalom