Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

122 II. Ordinarius, huius licentiae impe­trandae gratia, Sacrum Consilium Epi­scoporum et Regularium negotiis prae­positum adeat per libellum supplicem, quo haec docebit: quis qualisque sit novae sodalitatis auctor, et qua is causa ad eam instituendam ducatur; quibus verbis conceptum sit sodalitatis conden­dae nomen seu titulus; quae sit forma, color, materia, partes habitus a novitiis et professis gestandi; quot et quaenam sibi opera sodalitas assumptura sit; quibus opibus tuitio eiusdem contineatur; an similia in dioecesi sint instituta, et quibus illa operibus insistant. III. Accepta Sacri Consilii venia, nihil iam obstabit, quominus Ordinarius novam sodalitatem instituat aut institui permittat, eo tamen titulo, habitu, proposito cete- risque rebus ab ipso Sacro Consilio reco­gnitis, probatis designatisve: quae num- quarn deinceps, nisi eodem consentiente, immutari licebit. IV. Conditae sodalitatis constitutiones Ordinarius recognoscat: verum ne prius approbet, quam eas ad normam eorum, quae Sacrum Consilium in hac causa de­crevit, exigendas curaverit. V. Instituta sodalitas, quamvis decursu temporis in plures dioeceses diffusa, usque tamen, dum pontificiae approbationis aut laudis testimonio caruerit, Ordinariorum iurisdictioni subi aceat, ut Decessoris Nostri constitutione „Conditae“ sancitum est. Quae vero per has litteras decreta sunt, ea Nos rata et firma esse volumus, contrariis quibusvis minime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die XVI Iulii anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio. PIVS PP. X Ad valide administrandum Extremae Unctionis sacramentum in casu necessitatis sufficit, uti notum est, unica in aliquo sensu vel in fronte aut in pectore unctio, adhi­bita forma debita. Circa tamen formam in hujusmodi necessitatis casu adhibendam controversia fuit, utrum ad validitatem requiratur praeter haec verba: Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Do­minus quidquid deliquisti, insuper mentio etiam cujuslibet sensus. Huic controversiae finem imponit re­cens Congregationis S. R. Univ. Inquisi­tionis decretum, quod hisce publico: Feria IV. 25. Aprilis 1906. Cum huic Supremae Sacrae Congregationi quaesitum fuerit, ut unica determinaretur formula brevis in administratione Sacramenti Ex­tremae Unctionis in casu mortis imminentis, Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Gfenerales Inquisitores, maturrime re ex­pensa, praehabitoque RR. DD. Consulto­rum voto, decreverunt: In casu verae necessitatis sufficere formam: Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Arnen. Sequenti vero Feria V, die 26. eiusdem mensis et anni, in audientia a SS. D. N. Pio Div. Prov. Pp. X. R. P. D. Adsessori impertita, SSmus D. N. Decretum EE. et RR. Patrum adprobavit. Petrus Palombelli S. R. et U. Inquis. Notarius. Nr. 4177. Formula bre­vis pro admi­nistratione Extremae Unctionis in casu necessi­tatis. A templomi és alapítványi vagyon nagyobb biztonsága czéljából szükséges­nek ítélvén az államkötvények kötménye- zését (vinkulálását), ezennel elrendelem, hogy a tiszt, plébános és helyettes plébános urak az őrizetük alatt levő államkötvénye­4249. sz. Rendelet az állampapírok kötményezé- séről.

Next

/
Oldalképek
Tartalom