Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
81 Militia Aurata penitus sejungendum esse arbitramur; ne vero nobilissimi Ordinis Militiae Auratae memoriam aetas obliteret, et ipsam Militiam in distinctum Equestrem coetum de integro constituendam edicimus. Quae cum ita sint, hisce Literis, auctoritate Nostra, perpetuum in modum decernimus ac mandamus, ut Equester Ordo S. Silvestri Papae ab illo Militiae Auratae omnino separetur, atque alterum ab altero, per partes, ita sejungimus, ut duo diversi ac distincti in posterum Ordines exinde efformentur, alter a S. Silvestro Papa appellandus, et alter a Militia Aurata sive aureo ex calcari. Ordo S. Silvestri, non aliter ac Pontificii Ordines supradicti Gregoriánus et Pianus, tribus constet classibus, nempe Equitum sive tertia; Commendatorum sive secunda, et Equitum a Magna Cruce sive prima classi. Crux Ordinis propria eadem esto atque hodierna dempto aureo dependente calcari, sit videlicet aurea, octangula, alba superficie, imaginem S. Silvestri Papae in medio adversa parte referens, aversa vero emblema Pontificium caeruleo inclusum circulo, quo tum Gregorianae instaurationis, cum hodiernae renovationis anni, aureis literis imprimantur M DCCCXLI. et MCMV. Ipsa Crux argenteae stellae radiis imposita Ordinis numisma sit. Similiter ruber ac niger sint fasciae Ordinis propriae colores. Sit vestis nigri coloris tunica, unico globulorum ordine ad extremas manicas et circa collum villoso serico nigro ornata ac phrygiis ex auro operibus distincta. Femoralia nigra sunto, praelonga cum fascia ex auro. Niger ex serico villoso galerus oblongus, duplici cuspide, emblemate Pontificio ac parvo aurato flocco insignis. Ensi, aurato cingulo innexo, capulus sit e concha albida, ornata auro. Tum Crucis moduli ac numismatis, tum vestis opera phrygia, tum galeri ornamenta pro vario Equitum gradu different, minora scilicet pro Equitibus simplicibus, pro superioribus classibus majora. Gerant Equites Crucem sinistro pectoris latere dependentem e taenia serica rubro et nigro distincta colore extremis oris rubris. Gerant Commendatores Crucem eandem majoris moduli, simili taenia collo circumducta pendentem, galerum nigra ornent penna. Equites denique a Magna Cruce gerant Crucem maximi moduli, quae fascia serico praelonga, binis Ordinis coloribus picta, dex- tero humero sustineatur; sinistro vestis lateri ad pectus innexum proprium primae classis numisma majus deferant, albam galero pennam imponant. Cum vero contingat, ut viri ad gradum Commendatorum evehendi egregiis iis meritis eniteant, quae quasi potiora Pontificiae voluntatis testimonia exposcant, volumus, ut sicuti fieri interdum solet in Ordinibus Gregoriano et Piano, etiam Commendatores Ordinis S. Silvestri Papae ex singulari prorsus gratia numismate uti queant minori, secundae classis proprio sive Commendatorum, illudque ad pectus sinistro lateri innexum gestent. Quod vero attinet ad Ordinem Militiae Auratae sive ab aureo calcari, sic auctoritate Nostra ab Ordine S. Silvestri Papae sejunctum, animo repetentes vetustissimas et gloriosas Ordinis illius memorias, Nos eum non solum ad pristinum gradum restituere, sed novo etiam splendore cohonestare ac funditus sub coelesti Immaculatae Virginis patrocinio per partes instaurare statuimus. Et sane cum Pontificia Sedes Ordine Equestri careat, qui sit sub Virginis praesidio constitutus, hoc