Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

potissimum anno, a solemni definitione Dogmatis Immaculatae Conceptionis quin­quagesimo, atque hac tempestate, qua tot tantaque mala videt lugetque Christi­anus orbis, placet Nobis huic Equestri Ordini, in quem fortissimi Ecclesiae Dei vindices dumtaxat atque adsertores erunt cooptandi, coelestem Patronam Immacu­latam illam Deiparam Virginem adsig- nare, quae „terribilis sicut castrorum acies ordinata“ draconis inferni caput victrix conteret. Quocirca praecipimus, ut in Or­dinem Militiae Auratae sive ab aureo cal­cari ii tantum inserantur praestantissimi viri, qui vel armis vel scriptis vel prae­claris operibus rem catholicam auxerint et Ecclesiam Dei virtute tutarint aut doc­trina illustraverint; ideoque tribui poterit tum iis, qui qualibet alia equestri digni­tate sint expertes, cum illis, qui jam splendidioribus titulis et ipso supremo Militiae Jesu Christi Ordine potiantur. Ordo Militiae Auratae constet unica Equi­tum classi; Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis Motu proprio con­feratur; liber esto a juribus Cancellariae; Equites pro universo catholico orbe cen­tum numerum non excedant, ne dignitas ex frequentia minuatur. Quoad liujus Or­dinis propriam Crucem, juxta tenorem similium Benedicti PP. XIV. rec. mem. Nostri Decessoris in forma Brevis Lite- rarum, sub die VII. Septembris mensis anno MDCCXLVIL, quibus cautum est, ne Equites Militiae Auratae Crucem Hie­rosolymitani Ordinis usurparent, volumus, ut Crux Ordinis ejusdem Auratae Militiae sit octogona, aurea, encausto flavo ob­ducta, cum aureo inferius dependente cal­cari, referatque in medio parvum nu­misma album, aureo adversa parte inclu­sum circulo et Augustissimo Virginis Mariae nomine inscriptum, aversa vero numerum referat praesentis anni MCMV. et in circulo „Pius X. restituit“ ; Cruci trophaeum ex auro superemineat. Eadem Cruc argenteae stellae radiis super im­posita Ordinis numisma sit. Careant Equi­tes torque, sitque eorum vestis rubri co­loris tunica, duplici ordine globulorum ex auro, circa collum atque ad extremas manicas serico villoso nigro distincta cum fimbriis aureis. Humeralia sint, tum aureis laciniis, tum Ordinis emblemate superne ornata. Femoralia praelonga sint e panno nigro cum aurea fascia. Calcaria aurea. Oblongus, duplici cuspide, fimbriatus auro galerus, Pontificias referat aureo nodo inclusos colores. Aurata Crux sit gladii capulus, vagina nigra, cingulus aureus cum fimbriis rubris. Sicuti priscis tem­poribus Ordinis taenia sit rubri coloris, sed circumdata albo. Gestent Equites Crucem taenia serica rubra extremis oris alba, collo circumducta dependentem. In­serant ad pectus sinistro lateri numisma. Quibus animi ingeniique dotibus lectissi­mos viros hoc Ordine decorandos prae­ditos esse oporteat, clare superius signi­ficavimus, ideoque ut hi semper meritis dumtaxat propriis commendentur, omnes concessiones etiam a Decessoribus Nostris Militiae Auratae Equitibus factas, circa privilegium nobilitatis et Palatini Comitis titulum, quae fortasse nondum sublatae fuerint, vi similium Apostolicarum Lite- rarum Gregorii PP. XVI., sub die XXXI. Octobris anni MDCCCXLL, quas ante recensuimus, per praesentes auctoritate Nostra interposita omnino abrogamus, easque in posterum nullius roboris esse decernimus ac statuimus. Denique oculos mentis nostrae con­vertentes ad Militiae Jesu Christi nobilis­

Next

/
Oldalképek
Tartalom