Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

50 32. Canonico Protonotario Apostolico Sup- ranumerario Pontificalia peragere cum ornamentis ac ritu superius enunciatis fas non erit, nisi infra terminos propriae dioecesis; extra autem, nonnisi ornatu et ritu, prout Protonotariis ad instar, ut infra dicetur, concessum est. 33. Cum tamen Canonicos trium Patriar- chalium Urbis, ob earumdem praestantiam, ae­quum sit excellere privilegiis, eo vel magis quod in Urbe, ob Summi Pontificis praesentiam, Pon­tificalium privilegium exercere nequeunt, illis permittitur, ut in ecclesiis totius terrarum orbis, impetrata Ordinariorum venia, ac Praesulum ec­clesiarum exemptarum consensu, Pontificalia agant cum ritu atque ornamentis nn. 27, 28, 29 recen­sitis. Insuper, licet aliquis ex ipsis inter Prae­latos nondum fuerit adscriptus, Palmatoria sem­per, etiam in privatis Missis uti poterit. 34. Recensita hactenus privilegia illa surit quibus dumtaxat Protonotarii Apostoliéi Supra- numerarii fruuntur. Verum, cum eadem collective coetui Canonicorum conferantur, Canonici ipsi, tamquam singuli, iis uti nequibunt, nisi Praelati Urbani fuerint nominati et antea suae ad Cano- nicatum vel Dignitatem promotionis et auspicatae iam possessionis, atque inter Praelatos aggrega­tionis, ut num. 14 dicitur, testimonium Collegio Protonotariorum Participantium exhibuerint; coram ipsius Collegii Decano, vel per se vel per legitimum procuratorem, Fidei professionem et fidelitatis iusiurandum de more praestiterint, ac de his postea, exhibito documento, proprium Ordinarium certiorem fecerint. Quibus expletis, eorum nomen in sylloge Protonotariorum Apos- tolicorum recensebitur. 35. Canonici ecclesiarum extra Urbem, qui ante Nostri huius documenti Motu Proprio editi publicationem, privilegia Protonotariorum, una_ cum Canonicatu, sunt assequuti, ab expeditione Brevis, de quo supra, num. 14, dispensantur; iusiurandum tamen fidelitatis coram Ordinario suo praestabunt infra duos menses. 36. Collegialiter tamquam Canonici ponti­ficalibus functionibus, iuxta Caeremoniale Epis­coporum, sacris vestibus induti adsistentes non alia Mitra utantur, quam simplici, nec unquam hoc et ceteris fruantur Protonotariorum insigni­bus et privilegiis extra propriam ecclesiam, nisi in diplomate concessionis aliter habeatur. Cano­nicus tamen, qui forte ad ordinem saltem Sub- diaconatus non sit promotus, neque in choro cum aliis Mitra unquam utatur. In functionibus autem praedictis inservientem de Mitra non ha­bebunt, prout in Pontificalibus uni Celebranti competit. Qui in Missa solemni Diaconi, Sub- diaconi aut Presbyteri assistentis munus agunt, dum Dignitas, vel Canonicus, aut alter Privile­giarius pontifical iter celebrant, Mitra non uten- tur; quam tamen adhibere poterunt Episcopo solemniter celebrante, ut dictum est de collegia- liter adsistentibus, quo in casu, cum ministrant, aut cum Episcopo operantur, maneant detecto capite. 37. Proto notarius Supranumerarius defunc­tus efferi aut tumulari cum Mitra non poterit, neque haec eius feretro imponi. 38. Ne autem Protonotariorum numerus plus aequo augeatur, prohibemus, ne in posterum in ecclesiis, de quibus supra, Canonici Honorarii, sive infra, sive extra Dioecesim degant, binas partes excedant eorum, qui Capitulum hire con­stituunt. 39. Qui secus facere, aliisve, praeter me­morata, privilegiis et iuribus uti praesumpserint, si ab Ordinario semel et bis admoniti non pa­ruerint, eo ipso, Protonotariatus titulo, honore, iuribus et privilegiis, tamquam singuli, privatos se noverint. 40. Sciant praeterea, se, licet forte plures una simul, non tamquam unius ecclesiae Cano­nici, sed tamquam Protonotarii conveniant, non idcirco Collegium praelatitium constituere; verum quando una cum Protonotariis de numero Parti­cipantium concurrunt, v. gr. in Pontificia Capella, tunc quasi unum corpus cum ipsis effecti cen­sentur, sine ullo tamen amplissimi Collegii prae- iudicio, ac servatis eiusdem Capellae et Familiae Pontificiae consuetudinibus. 41. Si quis (exceptis Canonicis trium Pat- riarchalium Urbis) quavis ex causa Dignitatem aut Canonicatum dimittat, cui titulus, honor et praerogativae Protonotarii Apostolid Supranu- merarii adnexa sint, ab eiusmodi titulo, honore et praerogativis statim decidet. Qui vero Ponti­ficium Breve inter Praelatos aggregationis obti­nuerit, horum tantum privilegiis deinceps per- f ruetur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom