Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
51 III. Protonotarii Apostoliéi ad instar. 42. Inter Protonotarios Apostolicos ad instar Participantium illi viri ecclesiastici adnumerantur, quibus Apostolica Sedes liunc honorem conferre voluerit, ac praeterea Dignitates et Canonici alicuius Capituli praestantioris, quibus collegialiter titulus et privilegia Protonotariorum, cum addito ad instar, ubique utenda, fuerint ab eadem Apostolica Sede collata. Canonici enim, qui aut in propria tantum ecclesia vel dioecesi titulo Protonotarii aucti sunt, aut nonnullis tantum Protonotariorum privilegiis fuerant honestati, neque Protonotariis aliisve Praelatis Urbanis accense- buntur, neque secus habebuntur ac illi de quibus hoc in Nostro documento nn. 80 et 81 erit sermo. 43. Qui Protonotarii Apostoliéi ad instar tamquam singuli iuribus honorantur, eo ipso sunt Praelati Domus Pontificiae; qui vero ideo sunt Protonotarii quia alicuius ecclesiae Canonici, Praelatis Domesticis non adnumerantur, nisi per Breve Pontificium, ut num. 14 dictum est. Omnes Protonotarii ad instar subiecti remanent, ad iuris tramitem, Ordinario loci. 44. Beneficia illorum, qui Protonotarii ad instar titulo et honore gaudent tamquam Canonici alicuius Capituli, si vacent extra Romanam Curiam, Apostolicae Sedi minime reservantur. Beneficia vero eorum, qui tali titulo et honore fruuntur, tamquam privata persona, non poterant nisi ab Apostolica Sede conferri. 45. Quod pertinet ad habitum praelatitium, jmanum et communem, stemmata et choralia insignia, habitum et locum in Pontificia Capella, omnia observabunt, uti supra dictum est de Protonotariis Supranumerariis, nn. 16, 17, 18, 19, 20. 46. Iisdem iuribus gaudebunt, praecedentiae, privati oratorii, conficiendi acta Beatifica- tionis et Canonizationis, passivae electionis in Conservatores, ceterisque ; item recipiendae Fidei professionis, reverentiae ad Crucem, thurificatio- nis, quibus omnibus fruuntur Protonotarii Supra- numerarii, ut supra nn. 21, 22, 23, 24 ac iisdem sub conditionibus. 47. De venia Ordinarii et Praesulis consensu ecclesiae exemptae, extra Urbem, Missas, non tamen de requie, pontificali ritu et ornatu : celebrare poterunt, prout supra notatur, ubi de Protonotariis Supranumerariis, nn. 25, 26, 27, j 28, 29; verum his legibus: Nec Faldistorio neo Gremiali unquam utantur, sed una cum Ministris i in scamno, cooperto panno coloris diei, sedeant; j caligis et sandaliis utantur sericis tantum, cum '' orae textu item serico flavi coloris ornato, et I similiter sericis chirothecis sine alio ornamento; Mitra simplici ex serico damasCeno, nullo orna- ) mento, ne in oris quidem distincta, cum rubris laciniis ad vittas. Extra Cathedrales Ecclesias tantum, assistentem Presbyterum habere poterunt pluviali indutum, dummodo non assistat Epis- ; copus Ordinarius aut alius Praesul ipso Episcopo maior. Crucem pectoralem auream sine gemmis I gerent, appensam funiculo serico violacei ex integro coloris, auro non intertexto. Omnia, quae in Missa cantanda vel legenda sunt, nunquam ad scamnum, sed ad altare cantabunt et legent. Manus infra Missam lavent tantum ad Ps. j Lavabo. 48. Poterunt insuper, pariter extra Urbem, de venia Ordinarii et cum Praesulis ecclesiae j exemptae consensu, Mitra, Cruce pectorali et ; Annulo ornati, ad scamnum, more Presbyterorum, celebrare Vesperas illius festi, cuius Missam ipsi pontificaliter acturi sint, vel peregerint (abs- I que benedictione in fine). Iisdem ornamentis eodemque ritu uti licebit, de speciali tamen commissione Ordinarii, in Vesperis festi, cuius Missa in pontificalibus ab alio quolibet Praelato celebretur, itemque in benedictione cum Sanctissimo Sacramento solemniter (non tamen trina) impertienda, in Processionibus, et in una ex quinque absolutionibus in solemnioribus exsequiis, de quibus in Pontificali Romano. 49. Romae Missam lectam, aliqua cum so- lemnitate celebrantes, si praelatitio habitu sint ! induti, ea retineant, quae de Protonotariis Supra- numei’ariis n. 31 constituta sunt; extra Urbem, de speciali tamen commissione Ordinarii, eodem j modo se gerent; aliis in Missis et functionibus, i tamquam Praelati Domestici, ut n. 78, Palma- toriam tantum, si velint, adhibeant. 50. Qui Canonicorum coetui adseriptus, cui hactenus recensita Protonotariorum ad instar privilegia concessa sint, tamquam privata persona iisdem uti velit, prius Breve Pontificium, ut dicitur nn. 14 et 43, de sua inter Praelatos Domes-