Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

49 et ecclesiasticis. Item apud ipsos professionem Fidei recte emittunt, qui ex officio ad eam adi­guntur. Ut autem inribus et praerogativis, hic et num. 23 expressis, frui possint Canonici Pro- tonotarii in S. Theologia aut in lure Canonico doctorali laurea insigniti sint oportet. 25. Extra Urbem, et impetrata venia Ordi­narii loci, cui erit arbitrium eam tribuendi quo­ties et pro quibus Solemnitatibus voluerit, atque obtento etiam consensu Praelati ecclesiae exem­ptae, in qua forte celebrandum sit, pontificali ritu Missas et Vesperas aliasque sacras functiones peragere poterunt. Quod functiones attinet col- legialiter, seu Capitulo praesente, celebrandas, a propriis Constitutionibus, de Ordinarii consensu, provideatur, iuxta Apostolica Documenta. 26. Ad ecclesiam accedentes, Pontificalia celebraturi, ab eaque recedentes, habitu praela- titio induti, supra Mantelletum Crucem gestare possunt pectoralem (a qua alias abstinebunt): et nisi privatim per aliam portam ingrediantur, ad fores ecclesiae non excipientur ut Ordinarius loci, sed a Caeremoniario et duobus clericis, non ta­men a Canonicis seu Dignitatibus: seipsos tantum aqua lustrali signabunt, tacto aspersorio sibi por­recto, et per ecclesiam procedentes populo num- quam benedicent. 27. Pontificalia agent ad Faldistorium, sed vestes sacras in sacrario assument et deponent, quae in Missis erunt: a) Caligae et sandalia se­rica cum orae textu ex auro; b) Tunicella et Dalmatica; c) Crux pectoralis sine gemmis, e chordula serica rubini ex integro coloris pen­dens, auro non intertexta, simili flocculo retro ornata; d) Chirothecae sericae, sine ullo opere phrygio, sed tantum orae textu auro distinctae; e) Annulus cum unica gemma; f) Mitra ex se­rico albo, sine ullo opere phrygio, sed tantum cum orae textu ex auro, et cum laciniis similiter aureis, quae cum simplici ex lino alternari po­terit, iuxta Caerem. Episcopor. (I, X VII, nn. 2 et 2); haec vero simplex, diebus poenitentia- libus et in exsequiis una adhibebitur; g) Canon et Palmatoria, a qua abstinendum coram Ordi­nario seu maiori; h) Urceus et Pelvis cum Man­tili in lance; i) Gremiale. 28. In Vesperis solemnibus (post quas be­nedictionem non impertientur) aliisque sacris functionibus pontificaliter celebrandis, Mitra, Cruce pectorali, Annulo utentur, ut supra. Pile- i olus nigri dumtaxam coloris, nonnisi sub Mitra I ab eis poterit adhiberi. 29. In pontificalibus functionibus eisdem semper interdicitur usus throni, pastoralis baculi et cappae; in Missis autem pontificalibus, sep­timo candelabro super altari non utentur, nec j plurium Diaconorum assistentia; Presbyterum assistentem pluviali indutum habere poterunt, non tamen coram Episcopo Ordinario aut alio Praesule, qui ipso Episcopo sit maior ; intra Mis­sam manus lavabunt ad Ps. Lavabo tantum. Loco Dominus Vobiscum, nunquam dicent Pax vobis; trinam benedictionem impertientur nun­quam, nec versus illi psaemittent Sit nomen Domini et Adiutorium, sed in Missis tantum j pontificalibus, Mitra cooperti, cantabunt formu­lam Benedicat vos, de more populo benedicen­tes : a qua benedictione abstinebunt assistente Episcopo loci Ordinario aut alio Praesule, qui I ipso Episcopo sit maior, cuius erit eam impertiri, j Coram iisdem, in pontificalibus celebrantes, Mitra , simplici solummodo utantur, et dum illi sacra I sumunt paramenta, aut solium petunt vel ab eo j recedunt, stent sine Mitra. 30. De speciali commissione Ordinarii, Mis­sam quoque pro defunctis pontificali ritu celeb­rare poterunt Protonotarii Supranumerarii, cum Absolutione in fine, Mitra linea utentes; num- quam tamen eamdem Absolutionem impertiri illis fas erit, post Missam ab alio celebratam; quod ius uni reservatur Episcopo loci Ordinario. 31. Romae et extra, si ad Missam lectam cum aliqua solemnitate celebrandam accedant, habitu praelatitio induti, praeparationem et gra­tiarum actionem persolvere poterunt ante altare in genuflexorio pulvinaribus tantum instructo, vestes sacras ab altari assumere (non tamen Cru­cem pectoralem et Annulum) aliquem clericum in Sacris assistentem habere, ac duos inferiores ministros; Canonem et Palmatoriam, Urceum et Pelvim cum Manutergio in lance adhibere; sed ante V. Communio manus ne lavent. In aliis Missis lectis a simplici Sacerdote ne differant, nisi in usu Palmatoriae: in Missis autem cum cantu, sed non pontificalibus, uti poterunt etiam Canone, Urceo cum Pelvi, ac lance ad Manutergium, nisi ex statutis vel consuetudine in propria ecclesia haec prohibeantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom