Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
48 * a Summo Pontifice inter Praelatos Domesticos per Breve adscripti sint, et alia servaverint quae | infra num. 34. dicuntur. Protonotarius autem j ad instar, qui Canonicis eiusmodi accenseatur, | eo ipso privilegia Protonotarii Supranumerarii ! acquiret. 15. Protonotarii Apostoliéi Supranumerarii subiecti remanent proprio Ordinario, ad formam J Concilii Tridentini (Sess. 24, C. 11), ac eorum beneficia extra Romanam Curiam vacantia Apos- tolicae Sedi minime reservantur. 16. Habitum praelatitium gestare valent j coloris violacei, in sacris functionibus, idest caligas, collare, talarem vestem cum cauda, nun- j quam tamen explicanda, neque in ipsis Pontifi- j calibus celebrandis: sericam zonam cum duobus | flocculis pariter sericis a laeva pendentibus, et 1 Palliolum, seu Mantelletum supra Rocchetum: insuper nigrum biretum flocculo ornatum coloris ; rubini: pileum item nigrum cum vitta serica, opere reticulato exornata, eiusdem rubini coloris, cuius coloris et serici erunt etiam ocelli, globuli, exiguus torulus collum et anteriores extremitates j vestis ac Mantelleti exornans, eorum subsutum, Í itemque reflexus (paramani) in manicis (etiam Rocclieti). 17. Alio autem habitu uti poterunt, Praelatorum proprio, vulgo piano, in Congregationibus, conventibus, solemnibus audientiis, ecclesiasticis et civilibus, idest caligis et collari violacei coloris, veste talari nigra cum ocellis, globulis, torulo ac subsuto, ut supra, rubini coloris, serica zona violacei cum laciniis pariter sericis et violaceis, peramplo pallio talari item serico violaceo, non undulato, absque subsuto aut ornamentis quibusvis alterius coloris, ac pileo nigro cum chordulis et sericis flocculis rubini coloris. Commun habitu incedentes, caligas et collare violacei coloris ac pileum gestare poterunt, ut supra dicitur. 18. Propriis insignibus seu stemmatibus imponere poterunt pileum cum lemniscis ac flocculis duodecim, sex hinc, sex inde pendentibus, eiusdem rubini coloris, sine Cruce vel Mitra. 19. Habitum et insignia in choro Dignitates et Canonici Protonotarii gerent, prout Capitulo ab Apostolica Sede concessa samt; poterunt nihilominus veste tantum uti violacea prae- latitia cum zona sub choralibus insignibus, nisi tamen alia vestis tamquam insigne chorale sit adhibenda. Pro usu Roccheti et Mantelleti in choro attendatur, utrum haec sint speciali induito permissa; alias enim Protonotarius, praelatitio habitu assistens, neque locum inter Canonicos tenebit, neque distributiones lucrabitur, quae sodalibus accrescent. 20. Cappam laneam violaceam, pellibus er- mellini hiberno tempore, aestivo autem rubini coloris serico ornatam, induent in Capellis Pontificiis, in quibus locum habebunt post Protono- tarios Participantes. Ii vero Canonici Protonotarii qui Praelati non sunt, seu nomine tantum Protonotariorum, non vero omnibus iuribus gaudent, ut nn. 13 et 14 dictum est, in Capellis locum non habebunt, neque ultra limites pontificiae concessionis habitu praelatitio et piano, de quibus nn. 16 et 17, uti umquam poterunt. 21. Habitu praelatitio induti, clericis quibusvis, Presbyteris, Canonicis, Dignitatibus, etiam collegialiter unitis, atque Praelatis Ordinum Regularium, quibus Pontificalium privilegium non competat, antecedunt, minime vero Vicariis Generalibus vel Capitularibus, Abbatibus, et Canonicis Cathedralium collegialiter sumptis. Ad Crucem et ad Episcopum non genuflectent, sed tantum sese inclinabunt; duplici ductu thurificabun- tur: item si sacris vestibus induti functionibus in choro adsistant. 22. Gaudent induito Oratorii privati domi rurique, ab Ordinario loci visitandi atque approbandi, in quo, etiam solemnioribus diebus (exceptis Paschatis, Pentecostes, Assumptionis B. M. V., SS. Apostolorum Petri et Pauli, nec non loci Patroni principalis festis) celebrare ipsi Missam poterunt, vel alius Sacerdos, in propriam, consanguineorum, affinium, familiarium et cohabitantium commoditatem, etiam ad praeceptum implendum. Privilegio autem altaris portatilis omnino carere se sciant. 23. Licet iisdem acta conficere de causis Beatificationis et Canonizationis Servorum Dei, quo tamen privilegio uti non poterunt, si eo loci alter sit e Collegio Protonotariorum Participantium. 24. Rite eliguntur in Conservatores Ordinum Regularium aliorumque piorum Institutorum, in Iudices Synodales, in Commissarios et Iudices Apostolicos etiam pro causis beneficialibus