Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
47 6. In Pontificalibus peragendis, semper eis inhibetur usus throni, pastoralis baculi et cappae; item septimi candelabri super altari, et plurium Diaconorum assistentia; Faldistorio tantum uten- tur, apud quod sacras vestes assumere valeant. Pro concessis enim in citata Xysti V. Constitutione, „quibuscumque aliis pontificalibus insignibus“, non esse sane intelligenda declaramus ea, quae ipsis Episcopis extra Dioecesim sunt interdicta. Loco Dominus vobiscum numquam dicent Pax vobis; trinam benedictionem impertientur numquam, nec versus illi praemittent Sit nomen Domini et Adiutorium, sed in Missis tantum pontificalibus, Mitra cooperti, cantabunt formulam Benedicat vos, de more populo benedicentes: a qua benedictione abstinebunt, assistente Episcopo loci Ordinario, aut alio Praesule, qui ipso Episcopo sit maior, ad quem pertinet eam impertiri. 7. Ad Ecclesiam accedentes, Pontificalia celebraturi, ab eaque recedentes, habitu praelati- tio induti, supra Manteli etum Crucem gestare possunt pectoralem, a qua alias abstinebunt; et nisi privatim per aliam portam ingrediantur, ad fores Ecclesiae non excipientur ut Ordinarius loci, sed a Caeremoniario ac duobus clericis, non tamen Canonicis seu Dignitatibus; seipsos tantum aqua lustrali signabunt, tacto aspersorio illis porrecto, et per Ecclesiam procedentes populo numquam benedicent. 8. Crux pectoralis, a Protonotariis Participantibus in pontificalibus functionibus adhibenda, aurea erit, cum unica gemma, pendens a funiculo serico rubini coloris commixto cum auro, et simili flocculo retro ornato. 9. Mitra in ipsorum Pontificalibus erit ex tela aurea (numquam tamen pretiosa) quae cum simplici alternari possit, iuxta Caerem. Episcop. (I} XVII, nn. 2 et 3); nec alia Mitra nisi simplici diebus poenitentialibus et in exsequiis eis uti licebit. Pileolo nigri coloris sub Mitra dumtaxat uti poterunt. 10. Romae et extra, si ad Missam lectam cum aliqua solemnitate celebrandam accedant, habitu praelatitio induti, praeparationem et gratiarum actionem persolvere poterunt ante altare, in genuflexorio pulvinaribus tantum instructo, vestes sacras ab altari assumere, aliquem clericum in Sacris assistentem habere, ac duos inferiores ministros. Fas erit praeterea Canonem et Palmatoriam, Urceum et Pelvim cum Manutergio in lance adhibere. In aliis Missis lectis, a simplici Sacerdote ne differant, nisi in usu Palma- toriae. In Missis autem cum cantu, sed non pontificalibus, uti poterunt etiam Canone et j Urceo cum Pelvi et lance ad Manutergium. 11. Testimonram autem exhibere cupientes ' propensae voluntatis Nostrae in perinsignem hunc coetum, qui inter cetera praelatorum Collegia primus dicitur et est in romana Curia, Protonotariis Participantibus, qui a locorum Ordinariis sunt exempti, et ipsis Abbatibus praecedunt, facultatem facimus declarandi omnibus qui Missae I ipsorum intererunt, ubivis celebrandae, sive in I oratoriis privatis, sive in altari portatili, per eiusdem Missae auditionem diei festi praecepto j rite planeque satisfieri. 12. Protonotarius Apostolicus de numero [ Participantium, qui ante decimum annum ab adepto Protonotariatu Collegium deseruerit, aut qui a decimo saltem discesserit, et per quinque j alios, iuxta Xysti V. Constitutionem, iisdem pri- j vilegiis gavisus fuerit, inter Protonotarios ad \ instar eo ipso erit adscriptus. II. Protonotarii Apostoliéi Supranumerarii. 13. Ad hunc Protonotariorum ordinem nemo tamquam privatus aggregabitur, sed iis tantum aditus fiet, qui Canonicatu potiuntur in tribus Capitulis Urbis Patriarchalium, id est Lateranensis Ecclesiae, Yaticanae ac Liberianae; item- que iis qui Dignitate aut Canonicatu potiuntur in Capitulis aliarum quarumdam extra Urbem ecclesiarum, quibus privilegia Protonotariorum de numero Apostolica Sedes concesserit, ubique fruenda. Qui enim aut in propria tantum ecclesia vel dioecesi titulo Protonotarii aucti sunt, aut nonnullis tantum Protonotariorum privilegiis fuerunt honestati, neque Protonotariis aliisve Praelatis Urbanis accensebuntur, neque secus habebuntur ac illi, de quibus hoc in Nostro documento nn. 80 et 81 erit sermo. 14. Canonici omnes, etiam Honorarii, tum Patriarchalium Urbis, tum aliarum ecclesiarum de quibus supra, tamquam singuli, insignibus et iuribus Protonotariorum ne fruantur, nec gaudeant nomine et honore Praelatorum, nisi prius /