Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

46 de Canonicis Panormitanis; diei XXIX. Januarii MDCCLII. de Canonicis Urbina­tibus ; diei XXVII. Aprilis MDCCCXVIII. de Protonotariis Titularibus, a Pio PP. VII. approbatum; ac diei XXVII. Augusti MDCCCXXII. de Canonicis Barensibus. Hisce tamen vel neglectis, vel am­bitioso conatu, facili aufugio, amplificatis, hac nostra aetate saepe videre est Prae­latos, immoderato insignium et praero­gativarum usu, praesertim circa Pontifi­calia, viliores reddere dignitatem et ho­norem eorum, qui sunt revera Pontifices. Quamobrem, ne antiquiora postha­beantur sapienter a Praedecessoribus Nostris edita documenta, quin imo, ut iis novum robur et efficacia adiiciatur, atque insuper praesentis aevi indoli mos iuste geratur, sublatis omnibus consuetu­dinibus in contrarium, nec non amplio­ribus privilegiis, praerogativis, exemptio­nibus, induitis, concessionibus, a quibusvis personis, etiam speciali vel specialissima mentione dignis, nominatim, collective, quovis titulo et iure, acquisitis, assertis, aut praetensis, etiam Praedecessorum Nostrorum et Apostolicae Sedis Constitu­tionibus, Decretis, aut Rescriptis, confir­matis, ac de quibus, ad hoc, ut infirmen­tur, necesse sit peculiariter mentionem fieri, exquisito voto aliquot virorum in canonico iure et liturgica scientia perito­rum, reque mature perpensa, motu pro­prio, scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, declaramus, constituimus, praecipimus, ut in posterum, Praelati Episcopis inferiores aliique, de quibus infra, qua tales, non alia insignia, privi­legia, praerogativas audeant sibi vindicare nisi quae hoc in Nostro documento, Motu Proprio dato, continentur, eademque ra­tione ac forma, qua hic subiiciuntur. A) De protonotariis Apostolicis. 1. Quatuor horum habeantur ordines: I.° Protonotarii Apostoliéi de Numero Participan­tium, septem qui Collegium privative constituunt; — II.0 Protonotarii Apostoliéi Supranumerarii; — III.0 Protonotarii Apostoliéi ad instar Parti­cipantium ; IV.0 Protonotarii Apostoliéi Titu­lares, seu honorarii (extra Urbem). I. Protonotarii Apostoliéi de numero Partici­pantium. 2. Privilegia, iura, praerogativas et exem­ptiones quibus, ex Summorum Pontificum indul­gentia iamduduin gaudet Collegium Proto nota­riorum Apostolicorum de numero Participantium, in propriis Statutis nuperrime ab ipsomet Col­legio iure reformatis inserta, libenter confirma­mus, prout determinata inveniuntur in Apostolicis Documentis inibi citatis, ac praesertim in Consti­tutione „Quamvis peculiaris“ Pii PP. IX., diei IX. mensis Februarii MDCCCLIII, paucis exceptis, quae, uti infra, moderanda statuimus. 3. Protonotarii Apostoliéi de numero Parti­cipantium habitu praelatitio rite utuntur, et alio, quem vocant pianum atque insignibus prout infra numeris 16, 17, 18 describuntur. 4. Habitu quotidiano incedentes, caligas, collare et pileum ut ibidem n. 17 gestare pote­runt, ac insuper Annulum gemmatum, quo sem­per iure utuntur, etiam in privatis Missis aliisque sacris functionibus. 5. Quod vero circa usum Pontificalium in­signium, Xystus V. in sua Constitutione „Lau­dabilis Sedis Apostolicae sollicitudo“, diei VI. mensis Februarii MDCLXXXVI. Protonotariis Participantibus concessit: „Mitra et quibuscum­que aliis Pontificalibus insignibus, etiam in Ca- thedralibus Ecclesiis, de illorum tamen Praesu­lum, si praesentes sint, si vero abstentes, absque illorum consensu, etiam illis irrequisitis, extra curiam uti“, in obsequium praestantissimae Epis­coporum dignitatis, temperandum censuimus, ut pro Pontificalibus, extra Urbem tantimr agendis, iuxta S. R. C. declarationem quoad Episcopos extraneos vel Titulares, diei IV. mensis Decem­bris MCMIII. ab Ordinario loci veniam semper exquirere teneantur, ac insuper consensum Prae­lati Ecclesiae exemptae, si in ea sit celebrandum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom