Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
45 Nr. 970. De protono- tariis Apóst., Praelatis Urbanis et aliis qui non- nnllisprivile- giis Praelatorum propriis frumitur. VI. PIUS P P. X. MOTU PROPRIO DE PROTON OTARIIS APOSTOLICIS, PBAELATIS URBANIS. ET ALIIS QUI NONNULLIS PRIVILEGIIS PRAELATORUM PROPRIIS ERUUNTUR. Inter multiplices curas, quibus ob officium Nostrum apostolicum premimur, illa etiam imponitur, ut venerabilium Fratrum Nostrorum, qui episcopali charactere praefulgent, pontificales praerogativas, uti par est, tueamur. Ipsi enim Apostolorum sunt Successores; de iis loquitur Cyprianus (ep. 69, n. 8) dicens, Episcopum in Ecclesia esse et Ecclesiam in Episcopo; nec ulla adunatur Ecclesia sine Episcopo suo, imo vero Spiritus ipse Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei (Act. XX, 38). Quapropter Presbyteris superiores esse Episcopos, iure definivit Tridentinum Concilium (Sess. XXIII, c. 7). Et licet Nos, non tantum honoris, sed etiam iurisdictionis principatum supra ceteros Episcopos, ex Christi dispositione, tamquam Petri Successores, geramus, nihilominus Fratres Nostri sunt Episcopi, et sacra Ordinatione pares. Nostrum ergo est, illorum excelsae dignitati sedulo prospicere, eamque pro viribus coram Christiano populo extollere. Ex quo praesertim Pontificalium usus per Decessores Nostros Romanos Pontifices i aliquibus Praelatis, episcopali charactere non insignitis, concessus est, id saepe accidit, i ut, vel malo hominum ingenio, vel prava aut lata nimis interpretatione, ecclesiastica disciplina haud leve detrimentum ceperit, et episcopalis dignitas non parum iniuriae. Quum vero de huiusmodi abusibus , ad hanc Apostolicam Sedem Episcoporum querelae delatae sunt, non abnuerunt Praedecessores Nostri iustis eorum postulationibus satisfacere, sive Apóst. Litteris, sive S. Rit. Congr. Decretis pluries ad rem editis. In id maxime intenderunt Benedictus XIV. per epist. S. R. Congr. d. d. XXXI. Martii MDCCXLIV. „SSmus Dominus Noster“, iterumque idem Benedictus, d. XVII. Februarii MDCCLII. „In throno iustitiae“; Pius VII, d. XIII. Decembris MDCCCXVIII. „Cum innumeri“, et rursus idem Pius, d, IV. Juhi MDCCCXXIIL „Decet Romanos Pontifices“ , et Pius IX. d. XXIX. Augusti MDCCCLXXII. „Apostolicae Sedis officium.“ E sacr. Rit. Congregatione memoranda in primis Decreta quae sequuntur: de Praelatis Episcopo inferioribus, datum j die XXVII. mensis Septembris MDCLIX. ] et ab Alexandro VII. confirmatum; dein Decreta diei XXII. Aprilis MDCLXXXIV. 8