Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

36 sensu „tuto id fieri posse“ responderunt. Nos vero in re tam gravis momenti distu­limus judicium in alium diem, Domi­nica prima Quadragesimae idest de­cimo kalen. martias volventis hujus anni MCMIV. adstantibus Cardinalibus Aloisio Tripepi Sacrorum Rituum Congregationi Pro-Praefecto ac praedicto Andrea Stein­huber causae Relatore, necnon R. P. Ale­xandro Verde S. Fidei Promotore, suprema nostra Apostolica auctoritate decrevimus tuto procedi posse ad solemnem Venera­bilium Servorum Dei Marci Crisim, Ste­phani Pongráczii et Melchioris Grodeczii Beatificationem. Quae cum ita sint, moti precibus universae Societatis Jesu, aucto­ritate Nostra Apostolica harum litterarum vi facultatem facimus, ut Servi Dei Mar­cus Crisinus liburnus Canonicus Strigo- niensis, Stephanus Pongráczius hungarus et Melchior Grodeczius silesius e Secietate Jesu Beatorum nomine in posterum nun­cupentur eorumque corpora et lipsana seu reliquiae, non tamen in solemnibus sup­plicationibus deferendae, publicae venera­tioni fidelium proponantur et imagines radiis decorentur. Dein eadem Nostra auctoritate concedimus, ut de iis quotannis recitetur Officium et Missa de communi plurimorum Martyrum cum orationibus propriis per Nos approbatis juxta rubricas Missa lis et Breviarii Romani. Hanc vero Officii recitationem Missaeque celebratio­nem fieri concedimus in dioecesibus Stri- goniensi et Cassoviensi, et in omnibus Ecclesiis et Oratoriis quibus utitur Socie­tas Jesu ab omnibus qui horas canonicas recitare teneantur, et quoad Missam atti­net ab omnibus sacerdotibus tam saecu­laribus quam regularibus ad Ecclesias in quibus festum agitur convenientibus, ser­vato decreto S. Rituum Congregationis N. 3862. Urbis et Orbis IX. decembris MDCCCXCV. Denique concedimus, ut solemnia Beatificationis supradictorum Ser­vorum Dei in supradictis Dioecesibus et templis celebrentur ad normam decreti seu Instructionis S. Rituum Congregationis die XVI. decembris MCMII. de triduo intra annum a Beatiticatione solemniter celebrando, quod statis legitima auctori­tate diebus praecipimus intra annum post­quam eadem solemnia in Basilica Vati­cana fuerint celebrata. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apos- tolicis ac decretis de non cultu editis ceterisque contrariis quibuscumque. Vo­lumus autem, ut harum litterarum exem­plis etiam impressis, dummodo manu Secre­tarii dictae Rituum Congregationis sub­scripta sint et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus in disceptationibus etiam judicialibus fides habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi hisce litteris osten­sis haberetur. Datum Romae apud s. Petrum sub annulo Piscatoris die 1. Novembris MCMIV. Pontificatus Nostri anno II. L. f S. ALOIS. CARD. MACCHI. 1. Toto anni tempore: a) Sabbatis (non tamen jejunio Quadra­gesimae, Quatuor Temporum autVigiliarum consecratis) esus carnium permissus est. Innixi facultatibus a b. m. P. Leone XIII. die 25. Jan. a. 1899. epis­copis Hungáriáé ad septennium concessis, sequentia quoad abstinentiam hoc anno decernimus. Una obligamus animarum cu­ratores, ut has dispositiones ineunte tem­pore quadragesimali fidelibus congruo ser­mone annuntiare, uberius exponere et stric­tissimam observationem inculcare velint. Nr. 916. Dispensatio in lege abstinentiae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom