Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

37 b) Ad condiendos cibos omnium jeju­niorum diebus, etiam in refectione serotina, quocunque salubri adipe uti licet excepta tantum feria VI. Parasceves, in qua oleo aut butyro est utendum. c) Feriis VI. per annum esus carnium non permittitur (neque in Metropoli Buda­pest) nisi occurrat festum fori. d) Jejunium stricte servandum est cum abstinentia a carnibus: Feriis IV. et VI. Adventus; Vigiliis Nativitatis Domini — Pen­tecostes — Apostoloi'um Petri et Pauli — Assumptionis B. M. V. — et Omnium Sanctorum. 2. Tempore Quadragesimae. e) Feriis II., III. et V. (excepta feria V. in Coena Domini) esus carnium permit­titur, vetita in eadem comestione piscium cum carnibus promiscuitate. His autem diebus in refectione vespertina carnibus vesci non licet. Instent animarum pasto­res, ut usus contrarius tollatur. Pauperes vero et indigentes moneant, ut hac in re confessariorum iudicio sese committant. f) Dominicis Quadragesimae esus car­nium permittitur, promiscere tamen carnes cum piscibus vetitum est. g) Feriis IV., VI. et Sabb. Quadra­gesimae jejunium stricte servandum est cum abstinentia a carnibus. 3. Dispensationes speciales. h) Iter agentibus, donec peregrinantur et coguntur adire diversoria, in quibus cibi esuriales obtineri facile nequeunt; insuper negotiatoribus et occasione nundi­narum mercaturam exercentibus, necnon multitudini confluenti ad easdem nundinas; iis etiam qui mensam propriam non habent et toto anno cibum sumunt in diversoriis, tabernariis seu cauponibus, eorumque fa­miliis et famulis, dispensationem uberiorem in abstinentiae lege concedimus, exceptis tamen postremis tribus Maioris Hebdo­madae diebus, et vigilia Nativitatis Do­mini. Servis pariter et ancillis ac reci­pientibus aliqua dependentiae ratione vic­tum penes eas familias, quae legi abstinen­tiae non pareant, indulgendum, dummodo obvietur contemptui religionis; studeant tamen, ut saltem Feria VI. Maioris Heb­domadae abstinentiam observent. i) Incolis metropoleos Budapest esus carnium permittitur diebus ieiuniorum, ex­ceptis nonnisi fer. IV. Cin., feriis VI. Quadragesimae, Quatuor Temporum et Adventus; item excepto triduo mortis Domini, exceptisque vigiliis Nativitatis Domini, SS. Apostolorum Petri et Pauli, necnon Assumptionis B. M. V. k) Qui ob graves causas, praeter supra allatas uberiorem in lege abstinentiae anhelant dispensationem, in casibus par­ticularibus recurrere possunt ad Ordi- nariatum. Oblatio initio s. Missae — Pater aeterne, intentiones et affectus, quos Maria SSma Perdolens super Calva- rio habuit, meos efficio, atque sacrifi­cium tibi offero, quod de se ipso in Cruce obtulit et nunc super hoc sanctum Altare renovat dilectus filius tuus Jesus: 1° ut te adorem et debitum tibi reddam hono­rem, in te profitendo dominium supremum in omnibus rebus, a te absolutam earum dependentiam, in te nostrum unicum et ultimum finem; 2° ut de innumerabilibus beneficiis receptis gratias tibi agam; 3° ut tuam iustitiam pro multis peccatis offensam placem ac condignam tibi red­Nr. 916. Indulgentiae largiuntur oblationem initio Missae recitantibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom