Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

33 Nr. 780. Breve beatifica tionis servorum Dei Martyrum Cassovien- sium. BREVE BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI MARCI CRISINI CANONICI STRIGONIENSIS STEPHANI PONGRÁCZII et MELCHIORIS GRODECZII E SOC. JESU IN HUNGÁRIA MARTYRUM. PIUS PAPA X. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. De fortissimis Hieromartyribus verba facturis obversantur Nobis animo quae olim Paulus et Timotheus conscripsere Phi­lippensibus suis: „Vobis donatum est pro Christo non solum ut in eo credatis, sed ut etiam pro eo patiamini.u Quod quidem beneficium largitus est Deus tribus lectis­simis viris, qui sunt Marcus Stephanus Crisinus Metropolitanae Ecclesiae Strigo- niensis Canonicus, Stephanus Pongrdczius et Melchior Grodeczius e Societate Jesu, quorum res praeclare gestas et effusam pro Christo vitam commemorandas susci­pimus, ne desint catholicis viris in hisce adversis Ecclesiae temporibus inclyta fidei et fortitudinis exempla quae possint, si res postulet, imitari. Marcus Stephanus Crisinus, Crisii natus est in Liburnia no­bili genere, qui partum a majoribus decus suarum virtutum laude provexit. De prima ejus pueritia id constat, ex toto corporis habitu egregiam animi indolem emicuisse. Illud quoque memoriae proditum, eum vix trimum puellulum mirifico amore prose- quutum fuisse coelestem matrem Mariam eamque deinceps semper in trepidis rebus ac praecipue in crudelissimae mortis agone confidenter invocasse. Paulo grandior factus et in Collegium Ferdinandaeum adscitus quae a parentibus virtutum documenta exceperat, moribus ad modestiam compo­sitis constanter expressit et in Congre­gationem Marianam protinus adscriptus nova et eximia in Beatam Virginem pie­tatis exempla dedit. Specimen etiam sane optimum ingenii praebuit in scholis, ubi sedulitate et industria aequalibus prae­6

Next

/
Oldalképek
Tartalom