Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
84 luxit; adeo ut in philosophia et physica magister fuerit renunciatus. Cum vero se divino quodam instinctu ad sacerdotium sentiret impelli, re cum sapientibus viris communicata, de pientissimorum parentum consensu clericalem habitum induit ac theologicis studiis proludere coepit. Quod ut animadvertit pater Gregorius Humer Societatis Jesu, cum nec pauca neque exigua de eo polliceri posse speraret, egit ut in Almam Urbem in Collegio Germa- nico-Hungarico alendus mitteretur, studiorum curriculum tam bene in patria institutum confecturus. Romam igitur venit et in Collegium receptus est annos natus duo et viginti. In praenobili hac virtutis et doctrinae palaestra optimi cujusque brevi non imitator solum sed aemulator evasit. Absoluto theologiae curriculo et jam sacerdotio initiatus, prae ceteris aptus judicatus est qui universam theologiam publica et solemni disputatione defenderet. Inde in patriam reversus omnia Apostoliéi viri munia exercere coepit, idque eo successu, ut ejus fama per omnem circa regionem vulgaretur; qua permotus celeberrimus ille Strigonii Archiepiscopus et Hungáriáé Primas Petrus Pázmány, eum in suam dioecesim accivit, quo ad omne sacri officii munus uteretur, praesertim contra Lutheri et Calvini errores, qui eo tempore longe lateque per Hungáriám grassabantur. Nec multo post inter Canonicos Metropolitanae Ecclesiae cooptatus et Archidiaconatu Comaromiensi auctus est; indeque a Canonicis Szépla- kensis Abbatiae administrandae, quae prope Cassoviam est, provinciam suscepit. Id non sine Dei numine factum est, qui ibidem martyrii palma servum suum donare decreverat, et socium addere duobus aliis fortissimis viris e Societate .Jesu, qui Cassoviae et in viciniis per id tempus in catholicis confirmandis et haereticis reducendis insudabant. Horum alter fuit Stephanus Pongrdczius. Is ortus anno MDLXXXII. e gente inter Hungaros satis illustri ac piissima in domo educatus atque in litteris excultus, ubi adolevit se ad Societatem Jesu ineundam vocari sensit, eo etiam tum animo ut patriae ab Lutheri et Calvini placitis infectae et civilibus turbis exagitatae in subsidium veniret. Et sane in Societatem admissus et absolutis multa cum laude philosophiae ac theologiae studiis, anno MDCXV. missus est Homonnam in Hungária superiori, ut sacris expeditionibus intentus, catholicos in fide ac pietate confirmaret et haereticos vel ad catholicae religionis gremium reduceret, vel in suis erroribus pervicaces confunderet. Quod munus satis profecto arduum flagranti zelo, nec tamen minori prudentia, quatuor circiter annos executus est, Cassoviae praesertim, (pio ab Andrea Dóczy regio gubernatore vocatus, in ipsa regia domo una cum Melehiore Grodecz receptus rem catholicam sustentabat. Consuetudine cum Marco Crisino inita, quem saepe hospitem habuit, sub festum Sancti Patris Ignatii anno MDCXIX. cum eodem Homonnam secessit, ut sacris exercitationibus animum excolerent ac novas vires ad pugnandum pro Christo sumerent: quod non sine Dei consilio factum est, qui eos ita ad capitale praelium parabat, quod brevi erat subeundum. Tertius accedit ad hos duos pater Melchior Grodeczius. Eum in Silesia ortum et in Societate Jesu variis muneribus perfunctum Andreas Do- czius Cassoviam acciverat, ut milites, quos in praesidium habebat, excoleret. Quo in Apostolion ministerio memoria proditum est eum simili charismate donatum fuisse