Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

151 Nr. 3952. De catechesi in Ecclesiis et scholis asservanda. fideles praeclaris Sti Augustini verbis: Ab ipsis Martyrum in veritate festivita­tum gaudia celebrantur, qui ipsorum Martyrum exempla sequuntur. Solemni- tates enim Martyrum, exhortationes sunt martyriorum: ut imitari non pigeat, quod celebrare delectat.“ Imprimis autem hortemus fideles ad pie et assidue precandum, ut per inter­cessionem Beatorum Martyrum Nostrorum patria nostra ab intestinis aerumnis ac malis, quibus affligitur, liberata ad pacem ac prosperitatem pervenire demum valeat. Communicavi Vobis, Ven. Fratres, die 16 Maji hujus anni Nro XI. litt. Circularium Litteras Encyclicas Sanctis­simi Domini Nostri Pii Papae X. de Christiana doctrina tradenda. Monita salutaria hujus documenti Apostoliéi nunquam sat ruminari ac re­cogitari possunt. Nihil sano animarum pastoribus magis cordi esse debet, quam Christianam ple­bem religionis doctrina imbuere. Singularem praeprimis deposcit pas­torum curam et sollicitudinem tenerae aetatis efformatio. Aetas namque parvu­lorum tempus sementis est. „Jam si frustra seges a terra speratur, quae semen non exceperit, qui demum bene moratas pro­genies expectes, si non fuerint Christiana doctrina institutae. Ex quo colligimus jure, quum fides id temporis usque eo languerit ut in multis penes sit inser- mortua, sacrae catechesis tradendae offi­cium vel negligentius persolvi vel praeter­mitti omnino.“ (Citatae litt. Enc.) Tenellis profecto animis semina fidei et virtutum eo facilius feliciusque inseri possunt, quo alacrius haec ab illis susci­piuntur firmiusque tenentur, atque in laetam mox succrescunt segetem. Sumina igitur res est, ut anima a Deo et pro Deo creata in ipsis intelligentiae auspi­ciis praeveniatur monitis salutis, mature imbuatur divinis, ne subintrent mundi errores suisque illecebris occupent capti­vamque teneant. Ast non tantum tenera juventus, sed adulta etiam aetas catechetica institutione nimis indiget. „Ingens modo — ait Sum­mus Pontifex — eorum est numerus at­que in dies augetur, qui de religione omnino ignorant, vel eam tantum de Deo christianaeque fidei notitiam habent, quae illos permittat, in media luce catholicae veritatis, idololatrarum more vivere. Quam multi eheu sunt, non pueros dicimus, sed adulta, quin etiam devexa aetate, qui praecipua fidei mysteria nesciant prorsus, qui Christi nomine audito respondeant: Quis est, ut credam in eum (Joann. IX, 36.) . . . Haec porro non in agris solum vel inter miseram plebeculam occurrunt, verum etiam ac forte frequentius inter homines amplioris ordinis, atque adeo apud illos quos inflat scientia, quia vana freti eruditione religionem ridere posse autumant et quaecunque quidem igno­rant, blasphemant. (Jud. 10.) Haec cum ita sint, haud levi Nos moerore affligit, quod in Nostra archi- dioecesi — uti ex querelis ad Nos per­motis comperimus — plures animarum curatores existunt, qui scholas elementares vix adeunt, doctrinam religionis traden­dam relinquunt solis ludi magistris atque catechesim nec in scholis nec in Ecclesia unquam instituunt. Hujusmodi animarum curatores vix considerant sacrae catechesis tradendae officium ad praecipuas muneris pastoralis

Next

/
Oldalképek
Tartalom