Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
152 partes adeo referendam esse, ut ea non ad amussim expleta, nec pastoris munus implevisse censeri possint. Obliviscuntur certe jam a Concilio provinciali Strigo- niensi anno 1858 omni cum rigore praescriptum fuisse: „Institutioni caiecheticae tum in schola bis adminus in hebdomada, tum in Ecclesia diebus Domini et festis solerter vacent, utentes Catechismo quem Ordinarius designavit, unaque diligenter exponentes ss. ritus et caeremonias Ecclesiae(Tit. Y. cap. 6. de Sacris Curionibus.) Ut igitur huic negligentiae ac incuriae finem imponamus simulque mandatum Apostolicum in citatis Litteris Ency- clicis Nobis impositum quoad Nostram archidioecesim ad effectum deducamus, renovantes omnia, quae eatenus alias, preprimis vero in Synodo dioecesana anni 1860 (Stat. I, XXYI et XXX) sancita sunt, in virtute obedientiae districte praecipimus et mandamus haec, quae sequuntur 1. Parochi universi, ac generatim quotquot animarum curam gerunt, diebus dominicis ac festis per annum, nullo excepto, praeter consuetam concionem de Evangelio, quae omnibus diebus Dominicis ac festis porro quoque habenda erit, tempore pomeridiano ea hora, qua Lyta- niae asservari solent, catechesim ad fideles instituant facili quidem sermone et ad captum accommodato. Qua in re Catechismo Tridentino utantur, eo utique ordine, ut quadriennii vel quadquennii spatio totam materiam pertractent, quae de Symbolo est, de Sacramentis, de Decalogo, de Oratione et de praeceptis Ecclesiae. 2. Iidem scholas sibi commissas diligentissime frequentent, ibidem catechesim juxta rationem doctrinae ab Episcopis pro Hungária praescriptam (a püspöki kar által előirt tanterv szerint) in persona semper peragant et ludimagistros tantum ut adjutores adhibeant. Huic obligationi tradendi catechesim in persona, etiam in scholis filiarum ecclesiarum sollerter pro posse satisfacere adnitantur. 3. Item, statis anni temporibus, pueros ac puellas ad Sacramenta Poenitentiae ac Confirmationis rite suscipienda sedulo praeparent, continenti per dies plures iustitutione. 4. Peculiari omnino studio, tempore quadragesimae atque aliis, si opus erit, diebus post festa Paschalia, aptis praeceptionibus et hortationibus adolescentu- los et adolescentulas sic instruant, ut sancte sancta primum de altari libent. 5. Ut autem parochi ceterique animarum curam gerentes in asservanda catechesi scholari rite observari possint, conficiatur pro unaquaque classi speciale diarium doctrinae religionis (hit és erkölcs- tanitási napló) cum hisce rubricis: a) numerus currens (folyó szám), b) annus, mensis, dies, hora (év, hó, nap, óra), c) materia pertractata (végzett tananyag), d) subscriptio catechetae (a hitoktató sajátkezű aláirása), e) nóta (jegyzet). 6. Vice-archidiaconorum erit obligationi in Conc. Prov. Strigoniensi 1858 (Tit. V. cap. 5. de Vice-Archidiaconis) praescriptae exacte respondere et invigilare, utrum catecheses diebus Dominicis et festis, horis pomeridianis in ecclesiis habendae, a parochis ceterisque curam animarum gerentibus fideliter asserventur. In annuis autem informationibus Vice- archidiaconi specialem relationem de singulis parochis vel administratoribus quoad hanc partem muneris pastoralis exhibeant.