Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 Nr. 188. Dispensatio in lege abstinentiae. scribitque, vel alias damnata atque proscripta in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: Albert Houtin, La question biblique chez les catholiques de France au XIX. siede. Albert Houtin. Mes difficultés avec mon évéque. Alfred Loisy, La Religion d’Israel. Deer. S. Off. fer. IV. 16 Dec. 1908. Alfred Loisy, L’Évangile et l’Église Deer. S. Off. fer. IV. 16 Dec. 1903. Alfred Loisy, Études évangéliques Deer. S. Off. fer. IV. 16 Dec. 1903. Alfred Loisy, Autour d’un petit livre Deer. S. Off. fer. IV. 16 Dec. 1903. Alfred Loisy, Le quatriöme Évangile Deer. S. Off. fer. IV. 16 Dec. 1903. Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X. per me infrascriptum Secretarium relatis, Sanctitas Sua Decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem etc. Datum Romae die 23 Decembris 1903. A. Card. STEINHUBER, Praefectus. Loco f Sigilli. Fr. Thomas Esser, Ord. Praed. a Secretis. Die 24 Decembris 1903 ego infrascrip- tus Mag. Cursorum testor supradictum De­cretum affixum et publicatum fuisse in Urbe. Henricus Benaglia, Mag. Curs. Tranquillitati conscientiae fidelium no­strorum consulere volentes, freti facultatibus a SS. D. Papa Leone XIII. die 25. Jan. a. 1899. Episcopis Hungáriáé ad septennium concessis, sequentia quoad abstinentiam hoc anno decernimus et permittimus, ani­marum curatores obligantes, ut ea, quae totum anni tempus concernunt, proxima occa­sione, caetera vero suo tempore fidelibus publicent et explicent: 1. Toto anni tempore: a) Sabbatis (non tamen jejunio Quadra­gesimae, Quatuor Temporum aut Vigiliarum consecratis) esus carnium permissus est. b) Ad condiendos cibos omnium jeju­niorum diebus, etiam in refectione serotina, quocunque salubri adipe uti licet excepta tantum feria VI. Parasceves, in qua oleo aut butyro est utendum. c) Feriis VI. per annum esus carnium non permittitur (neque in Metropoli Budapest) nisi occurrat festum fori. d) Jejunium stricte servandum est cum abstinentia a carnibus: Feriis IV. et VI. Adventus; Vigiliis Nativitatis Domini — Pentecostes — Apostolorum Petri et Pauli Assump­tionis B. M. V. — et Omnium Sanctorum. 2. Tempore Quadragesimae. e) Feriis II., III. et V. (excepta feria V. in Coena Domini) esus carnium permit­titur, vetita in eadem comestione piscium cum carnibus promiscuitate. His autem die­bus in refectione vespertina carnibus vesci non licet. Instent animarum pastores, ut usus contrarius tollatur. Pauperes vero et indigen­tes moneant, ut hac in re confessariorum iudi- cio sese committant. f) Dominicis Quadragesimae esus car­nium permittitur, promiscere tamen carnes cum piscibus vetitum est. g) Feriis IV., VI. et Sabb. Quadrage­simae jejunium stricte servandum est cum abstinentia a carnibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom