Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XV.
170 censuris, et poenis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, quo sodalitium ipsum pluribus nominibus iam de sacra re optime meritum, uberiora capiat, Deo favente, incrementa, et cum externis illius praesidiis, tutela quoque et gratia de superis congruat, Deiparam Virginem a Bono Consilio et Sanctum Petrum Claver, Auctoritate Nostra Apostolica, praesentium vi caelestes eidem patronos eligimus, damus, eisque volumus omnes honorificentias tribui caelestibus patronis competentes. Has vero ambas festivitates, ut ad amplificandam ipsarum dignitatem, ne desit quidem amplioris lithurgiae accessio, Apostolica similiter Nostra Auctoritate per praesentes, quoad Ecclesias ubique terrarum piis instituti eiusdem domibus continentes, ad ritum duplicem maiorem, servatis rubricis, evehimus. Placet autem Nobis caelestem Patronam ipsi societati a Bono Consilio Virginem adsignare, spem enim prope certam fovemus, futurum, ut ipsa sodalium coeptis propitia favens, bona illis suggeret consilia, eorumque actus omnes in sacrarum in Africam expeditionum bonum atque emolumentum vertat. Petro autem Claver est ipso cum opere ratio quaedam singularis et propria. Hic enim coeles, qui cum mortale aevum ageret, omni Christianae charitatis studio animum appulit ad levandas pauperum Afrorum in vincula coniectorum aerumnas, et nigritorum Apostolus iure meritoque vocatus fuit, procul dubio sodalibus addet vires, ut propositum sibi finem, nigritorum nempe salutem, satius consequantur. Quapropter spes Nos bona tenet, societatem ipsam auspice Virgine a Bono Consilio, ac deprecatore Petro Claver, brevi et aucto sodalium numero, et fidelium stipem conferentium diligentia et liberalitate, tot tantaque suscepturam incrementa, ut in omnes gentes ac nationes prolata, universos unanimi consensu fideles ad Afrorum spirituale bonum provehendum rapiat. Salvator autem et instaurator humani generis Christus, cuius sanctissimo propugnando nomini et ipsa societas incumbit, tegat ipsam gratia praesidioque; Nosque interea tum Moderatrici cum sodalibus, aliisque ex utroque sexu fidelibus pium ipsum in opus rite adlectis, coelestium munerum auspicem Nostraeque voluntatis pignus, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Haec mandamus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat et pro tempore quomodolibet spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transsum- ptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die X. Iunii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri Anno Primo. L. f S. (sign-) ALOIS. Card. MACCHI. Testor ego subscripta exemplar hoc concordare in omnibus cum originali quod asservatur Romae in tabulario Sodalitii a s. Petro Claver. Romae, die 8 Iulii 1904. MARIA TERESIA LEDÓCHOWSKA Moderatrix generalis.