Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

10 maxime sacerdotes, Marcus Crisinus acces­sit patribus Stephano Pongraczio Hungaro et Melchiori Grodeczio Silesio, quos regius ille dux una cum Cassoviensibus catholicis expetiverat, ut Christiana ibi negotia pro­curarent. Etsi autem hi sancti viri minis­terii sid causa absentes periculum vitare poterant, nihilominus, ubi ancipitem didi­cere catholicorum statum, statim ad aciem, seu potius ad certissimam mortem convo­larunt. Ibi non diu se impiorum ira continuit. Nam statim indictum est Venerabilibus Dei Servis ne domo pedem efferrent; tum, circumsepta militibus aede, omnes ab illo­rum accessu prohibiti, ipsique subsidio quo­vis ac cibo destituti. Tandem in pervigilio nativitatis Deiparae, haereticorum satellites noctu in Christi confessores impetum fa­ciunt. Atque occurrentis primum Stephani pectus ferrea clava percutiunt; resupinum semianimem prosternunt; inde nudant, eius- que manibus revinctis post terga, faces la­teribus admovent, ad usque detecta viscera ustulant, membra per summam ignominiam exsecant, pede contundunt circumducto ca­piti loro arctissime, ut oculi exilire videren­tur, volutatum in proprio sanguine trahunt; etiamtum spiranti duobus gravissimis vul­neribus caput sauciant. Ad ultimum fessi mortuumque hominem rati in proximam cloacam detrudunt, ubi horas viginti vitam morte peiorem produxit ea fortitudine atque constantia, ut aedituum forte illae transeun­tem ad fidei firmitatem cohortari non du­bitaverit. Eadem propemoduin, nec minori animi vi, passi sunt Marcus et Melchior, et ipsi ustulati, exsecati, contusi in cloacam proiecti, uno exitus discrimine, quod hi ab­scisso capite occubuerunt. Vulgata, eademque constans opinio martyrii, et gloriae Venerabilium Servorum Dei splendidiore luce perfusa ob signa com­plura, seu prodigia, praesertim quae circa ipsorum gloriosum sepulcrum edita sunt, brevi effecerunt, ut de horum martyrio in­stitueretur actio, et canonicae inquisitiones tum auctoritate Ordinaria tum Apostolica fierent. Quibus rite confectis iisdetnque ha­bitis legitimis, validis in Ordinario coetu S. Rituum Congregationis pridie calendas Mar- tias an. MDCCCLXVIII ad Vaticanum coacto et PP. Cardinalium sententia confirmata a SSmo Domino Nostro Pio PP. IX. fel. rec. sexto idus Martias eiusdem anni; instaurata causa est, ac de Summi Pontificis Leonis XIII. fel. rec. venia peculiari ordini PP. Cardinalium commissa, de qua sententiam proferrent. In eo coetu habito decimo sexto calendas Quintiles anni mox elapsi in Aedi­bus Vaticanis quum propositum fuisset Du­bium „An constet de martyrio eiusque causa, Venerabilium Servorum Dei Marci Crisini Canonici Stidgoniensis, Stephani Pongracz et Melchioris Grodecz itemque de signis seu miraculis martyrium ip­sum illustrantibus in casu et ad effec­tum de quo agitur“, omnes qui aderant Rmi Cardinales et Officiales Praesules latis suffragiis constare censuerunt. Verum SSmus Dominus Noster Pius PP. X. recens ad Petri cathedram evectus, quem providentis- simus Deus uti Christianis solatio dedit, sic diutissime sospitem servare gratulantis Ecclesiae bono et sanctorum suorum glo­riae velit, auditis omnibus, quae a Rmo Cardinali Seraphino Cretoni S. RR. Con­gregationi Praefecto fideliter ad Ipsum re­lata sunt, a supremo Suo proferendo iudi- cio supersedendum duxit, graviterque per­pendens quanti res ponderis esset, spatium Sibi sumpsit divinae opis implorandae. Tandem hac die quae ad anniversa­riae lucis declarationis Christi celebritatem

Next

/
Oldalképek
Tartalom